Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/33

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De electione, ac officio Camerarij. Rubrica. XXIV.

Scribantur in brevibus omnes ex originarijs Terrae nostra qui habiles reputabuntur ad officium Camerariatus exercendum , et postea ex loco , ubi reposita erunt brevia ipsa , unum breve sorte extrahatur, et qui in eo descriptus erit, ad dictum officium Camerarij per annum admittatur. Qui omnes introitus, redditus, et proventus dictae Communitatis ejusque pertinentiarum recipere , et exigere libere , et cum effectu , e.t de eis curam habere debebit , prout , et sicut posset ipsa Communitas, hoc modo videlicet. Ut primo recipiat bullectam scriptam manu Cancellarij ., et subscriptam manu Dominorum Capitaneorum , vel alterius eorum , continentem quantitatem , et causam; quam bullectam Camerarius apud se postea retinere debeat, et summam in ea contentam praesentanti bullectam solvere , vel in pecunia numerata , vel per aliam bullectam ab ipso faciendam, et dirigendam in scripto debitori dicti Communis. Quae omnes bullectae in filo ipsius conserventur , ut rationem suae administrationis in fine ejus officij , vel quandocumque reddere possit. Prohibentes quod ipse Camerarius nemini de pecunia Communis solvere debeat, et possit, absque simili bullecta, sub poena solvendi de proprijs pecunijs eamdem summam iterum Camerae nostrae, et ulterius viginti bononenos pro qualibet vice, qua contrafactum fuerit. Et debitores Communitatis nulli alio possint, aut debeant quovis modo solvere, et si secus fiat, nihil eis proficiat, et non intelligantur liberati , sed per ipsum Camerarium , dicta solutione non obstante, possint exigi cum effectu talia credita dicti Communis, sic nulliter, et male exacta, habeatque pro sua mercede libras sexdecim denariorum.

Quod Camerarius, et alij exactores Communis de eorum administratione, et de exactis rationem reddere teneantur.

Rubrica. XXV.

Camerarius noster, et alij exactores publici finito eorum officio , de gestis , exactis , et administratis per eos , et eorum quemlibet rationem fideliter reddere teneantur, cum reliquorum integra restitutione , poena praedictis , et eorum cuilibet, qui bis saltem in mense post finem eorum officij coram Dominis Capitaneis pro tempore existentibus pro revisione praedicta henda non institerit, scutorum trium pro qualibet vice. Et nihilominus ad rationem reddendam cum