Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/32

Haec pagina nondum emendata est
10
LIB. I.


De recursu petito concedendo , vel non.

Rubrica. XXII.

Si quis ab aliquo praecepto, vel aliqua alia re extraordinaria se gravatum esse praesumpserit , ad Consilium duodecim virorum, et ab eo ad Consilium generale sexaginta virorum recurrere possit. Ita tamen quod non comprehendantur casus, in quibus ordinarie coram Judicibus procederetur , nisi quatenus de jure etiam in eis veniret concedendus.

De electione, officio , et mercede Procuratoris Fiscalis.

Rubrica. XXIII.

Describantur in brevibus omnes Notarij qui habiles reputabuntur ad officium Procuratoris Fiscalis exercendum , et postea ex loco , ubi reposita erunt brevia ipsa , unum breve sorte extrahatur , et qui in eo descriptus erit , ad dictum officium per annum admittatur, cujus officium sit omni diligentia curare exactiones omriium , et singularum condemnationum nulla habita personarum acceptatione , nec non instare continuo tam apud Dominos Capitaneos , quam in Consilio , et apud Dominos Judices appellationum , ut delinquentes incorrigibiles condignis poenis puniantur , et in qualibet causa criminali , vel civili, vel damnorum datorum pro interesse Communitatis facere acta , et instantias opportunas , et necessarias pro expeditiohe dictarum causarum ad favorem Fisci, coram praedictis , et alijs Judicibus sub poena amissionis officij , mercedis , nec non inhabilitatis ad illud, et quaelibet alia officia publica, ac privationis , et inhabilitatis perpetuaa ad dignitatem Consiliarij. Et quotiescumque in Consilio tractabitur de gratijs faciendis , teneatur instare , ut legantur per Cancellarium omnes reformationes factae , et fiendae super modo , et forma gratiandi sub poena unius scuti pro qualibet vice, qua defecerit. Habeatque pro sua mercede unum bononenum pro qualibet libra denariorum de omnibus poenis incameratis, et in libro Camerarij descriptis., et pro incameratis tempore ejus officij habitis, per ipsum tamen ab ipsis condemnatis , et a quolibet eorum exigendum . Qui Procurator fiscalis sit , et esse debeat originarius nostrae Terrae praedictae.