Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/196

Haec pagina nondum emendata est
92
LIB. III.


De poena proijcientis lapides ad domum alterius.

Rubrica LXII.

Nemo maior decem annis audeat, vel praesumat iniuriose ad alterius domum lapides, vel aliquod aliud proijcere, sub poena librarum decem pro quolibet lapide.

Si vero super alicuius domum lapides proiecerit ita ut tectum , et cuppos frangat , solvat libras quinque, et semper damnum emendet.

Reservato tamen utroque casu arbitrio Dominorum Capitaneorum, et Consilij duodecim poenam augendi pro qualitate facti, et personarum.

De insultu cum armis , vel sine.

Rubrica LXIII.

Si quis insultaverit , invaserit, sive agressus fuerit aliquem cum armis ferreis., vel ferratis, movendo se de loco ad locum contra insultatum , condemnetur in libris quinque denariorum.

Et si sine armis in libris duabus. Et quicumque insultum, ut supra, fecerit ad alterius domum propriam, vel conductam^ vel ad eius casinam., vel possessionem propriam, vel conductam, vel in via, seu strata publica si cum armis in vigintiquinque libras^ si sine armis in decem libras condemnetur, et intelligatur via^ et strata publica, per quam publice consuetum est iri , seu stari ., et platea, ac Mercatale Terrae Sancti Marini in locis illis in quibus intra domos, vel murum circum circa dictum Mercatale., consuetum est fieri forum, quae tamen poena non possit aliquo casu vigore aliorum statutorum duplicari. Si quis ex ipsis insultantibus , una cum insultu, sive post insultum continuato actu., et tempore aliam contra insultatum fecerit iniuriam , ex qua maior poena imponeretur quam poena insultus, tunc poena insultus confundatur, et de poena iniuriae tantum puniatur.

Et si pro poena insultus maior poena poneretur quam iniuriae, tunc poena iniuriae confundatur, et pro poena insultus puniatur.

Et si ensem, vel similia arma evaginaverit ., vel alia corripuerit, seu alias per modum ofFensae agitaverit absque alio insultu, vibratione, vel admenatione, aut si cum ense^ et similibus aliter non evaginatis admenaverit simpliciter absque percussione in libris tribus puniatur.