Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/193

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Haec autem intelligantur, si incendiarius in primis duobus casibus unquam pervenerit in manibus curiae, si vero non pervenerit, puniatur in banno sub dictis poenis, et ultra pulicentur eius bona omnia , et fisco applicentur, et omni casu ipsum damnum emendet.


De incidentibus vineas.

Rubrica LVII.

Quicumque inciderit, vel incidi fecerit vineam alienam, in totum, vel ultra dimidiam transmittatur ad triremes per triennium, pro dimidia vero, vel infra usque ad octavam partem inclusive plectatur publice tribus ictibus funis, et ab inde infra pro numero vitium condemnetur in poena solidorum viginti pro qualibet vite incisa , et semper damnum , et interesse renciat.

De poena percutientis cum armis ferreis.

Rubrica LVIII.

Quicumque percusserit aliquem cum armis ferreis, videlicet lancea, manaria, falcione, ense, gladio, vel alijs armis ferreis, si a collo supra exclusive , et sine sanguine solvat Communi libras viginti denariorum pro qualibet percussione. Si vero a collo infra inclusive libras decem.

Si vero sanguis exiverit , si a collo supra in facie ita, quod cicatrix remaneat , vel signum evidens , vel deformitas in ea, solvat Communi scutos viginti.

Si autem cicatrix, vel signum apparens, aut deformitas non remanserit, et fuerit a collo supra solvat libras quadraginta denariorum.

Si vero a collo infra libras viginti.

Si vero cum fractura ossis percusserit in quacumque parte corporis , puniatur in duplum eius in quo puniretur si percussisset sine fractura , et idem si membrum aliquod ex percussione ammitteretur , debilitaretur , vel fieret inutite etiam si esset digitus , vel dens.

Declarantes , quod percutiens aliquem cum lapidibus, vel armis ligneis grossis ad mensuram communis hastae prout hasta spontoni , et huiusmodi puniatur eadem poena, qua puniretur si percussisset cum armis ferreis.