Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/19

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De electione Dominorum Consiliariorum duodecim virorum, et eorum auctoritate. Rubrica VI.


Coadunato, et legittime congregato magno, et generali Consilio sexaginta virorum , sorte sexdecim homines ex numero praedictorum extrahantur, qui totidem ex eodem numero nominare teneantur, octo scilicet terrigenas, et octo ex territorio Terrae nostrae Sancti Marini, dummodo nominati fratres germani, consohrini, patrui, nepotes, soceri, generi, sororijve nominantis, inter se non existant. Qui sexdecim homines sic, ut praefertur, nominati ad scrutinium in dicto Consilio sexaginta virorum per suffragia, et halluctas admittantur, quorum quatuor ex terrigenis, et quatuor ex territorio praedicto, quibus maior numerus suffragiorum, et balluctarum praestitus fuerit, sint, et esse intelligantur Consiliarij duodecim virorum Terrae nostrae praedictae, qui per annum tantum, et non ultra, in dicto eorum officio, et in dicta dignitate permanehunt.

Verum quia non minus utile, quam necessarium esse videtur, quod in numero duodecim praedictorum virorum semper viri quatuor interesse deheant, qui de contingentibus in praecedenti anno, in quo ipsi officium praedictum exercuerunt, plenam habeant informationem, propterea ordinamus, et statuimus, quod quatuor illi viri, qui in praecedenti anno ad dictum officium admissi, ut supra fuerunt, adhuc per suhsequentem annum una cum alijs octo, ut supra admissis, in eodem officio permanere deheant, ut sic duodecim viri in numero existant, et Consilium duodecim virorum appelletur, Et sic deinceps perpetuis futuris temporibus ordo hic descriptus observetur.

Quod quidem Consilium duodecim virorum praedictum auctoritatem habeat multandi, et praecipiendi usque ad summam librarum centum denariorum, et non ultra. Et insuper arbitrarias poenas quascunque declarandi iuxta modum, et formam traditam in alio statuto infra de poenis arbitrarijs loquente.

Non possit autem Consilium praedictum duodecim virorum etiam cum praesentia amborum Dominorum Capitaneorum, qui pro tempore existent, aliquam gratiam indulgere in damnis datis, nec de alia quacunque re, tam civiliter, quam criminaliter, seu mixte intentata.