Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/17

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


tegri numeri Consiliariorum, statuimus et ordinamus quod deinceps Consiliarij ad numerum saltem quadraginta simul coadunati, et congregati de mandato Dominorum Capitaneorum, praemisso sono campanae, et ceteris servandis servatis more solito, quodlibet negotium Communis tractare, et diffinire possint et valeant, quodque eorum determinationes , et resolutiones habeant idem robur, et firmitatem, quam haberent, si a toto integro sexaginta Consiliariorum numero una rite coadunato factae fuissent, et essent, prout etiam eamdem firmitatem, et robur habere volumus electiones Capitaneorum quae factae fuissent in Consilio minoris etiam numeri quadraginta Consiliariorum non obstantibus quibuscumque .

Addentes quod Consiliarij tempore eorum electionis debeant esse aetatis ad minus annorum vigintiquinque .

Nec unquam possit filius esse Consiliarius eius patre vivente. Prout nec etiam possint esse consiliarij duo, vel plures de una, eademque domo, sive plures fratres simul cohabitantes, et qui adhuc non devenerint ad divisionem communium bonorum, vel hereditatis paternae .

Et ut Consiliarij fideliter, et libentius inserviant nostrae Reipublicae, eis concedimus, quod nunquam personaliter detineri, et carcerari possint pro aliquo debito civili privato, summam vigintiquinque librarum deinde non excedente, nec etiam molestari posse a Curia, et Fisco propter delationem cuiusvis generis armorum praeterquam archibusiorum parvorum minoris longitudinis trium palmorum.

De subrogatione Dominorum Consiliariorum sexaginta virorum.

Rubrica IV.

Quando acciderit, quodaliquis ex numero Dominorum Consilianorum sexaginta virorum nostrae Terrae defecerit morte, velaliter quomodocumque, ut supra in Rubrica de Consilio magno, et generali sexaginta virorum sancitum fuit, modus infrascriptus in electione aliorum loco deficientium observetur, videlicet quod quilibet ex Dominis Capitaneis coadunato generali Consilio duos ad eius libitum, et voluntatem medio eius iuramento nominare possit. Qui nominati debeant postea per Cancellarium alta, et intelligibili voce ad omnium Consiliariorum intelligentiam publicari, et manifestari, eisque sic publicatis possint etiam singuli Consiliarij in eodem Consilio existentes unum, quem maluerint, medio eorum iuramento nominare, et in Consiliarium proponere, idoneum tamen semper, et aptum ad dictam dignitatem