Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/143

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


per detentionem personarum, diffinire , et sententiare super dircta revisione, et latis laudis, sub poenis praedictis, tam Capitaneis quam arbitris, et arbitratoribus imponendis.

Et quod per dictos arbitros laudatum, vel declaratum fuefit omnibus exceptionibus, defensionibus, apellationibus et contradictionibus remotis , exequatur omnino ita, deinde nullus ulterius audiatur.

Et praedicta omnia locum habere intelligantur et habeant, etiam in causis pendentibus , in cuibus nondum; processum fuerit ad dationem termini ad probandum ut supra.

Qui tamen arbitri, et arbitratores debeant habere pro suo salario a partibus compromittentibus, videlicet> a qualibet parte, si lis fuerit ab uno ducato supra usque ad vigintiquinque libras , solidum unum pro qualibet libra.

Ab inde vero supra usque ad centum libras sex denairios pro qualibet libra.

Et ab inde supra quantacunque fuerit quantitas quatuor denarios pro qualibet libra, dummodo non excedat duosi ducatos, et si tertius intervenerit - dictum salariura dnter; eos aequliter dividatur.

Et si Capitanei negligentes fuerint in condemnando et exigendo dictas poenas incurrant poenam solidorum centum denariorum de eorum salario auferendorum, non derogando per praesens statutum alteri statuto posito sub Rubrica deisummaria cognitione causarum quod remaneat in suo robore.


Quod legata per uxorem maritd computentur in lucro proveniente ex forma statuti.

Rubrica LXI

Statuimus, et ordinamus, quod legata facta per uxorem marito in testamento , vel codicillis, vel aliter donata causa mortis, computentur in parte lucri, quam facit maritus ex bonis uxoris ex forma statuti loquentis, quod maritus lucretur tertiam partem dotis.