Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/139

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Et insuper Domini Capitanei habita fide summarie, et sine Scriptura, quod alius rem praedictam sic concessam tenebat, et possidebat tempore dictae concessionis , teneantur vinculo sacramenti, et sub poena quinquaginta librarum denariorum reponere in possessionem huiusmodi rei de facto illum , qui antea tenebat, vel possidebat, et ipsum sic repositnm , et restitutum, in dicta possessione manu tenere, et conservare.

Si vero aliqua concessio, vel renovatio de praeterito facta reperiretur, sit ipso iure nulla, nec ea, vel alia fienda contra formam praesentis Statuti agi , vel excipi possit , sed teneantur Domini Capitanei, ut supra dictum est, antiquum possessorem, et qui tempore dictae concessionis , et renovationis possidebat , restituere, et in dictae rei possessionem reponere, et manu tenere sub dicta poena.

Salvo tamen, quod si ille, qui renovatus fuit, vel in posterum renovari contingerit contra formam praesentis Statuti , haberet aliquod aliud ius praeter ius dictae renovationis in re sic renovata , quod huiusmodi ius sit ei salvum , et proponere possit contra possessorem dictae rei, cui iuri, nullo modo per praesens Statutum in aliquo derogetur. Et locum habeat in praesentibus , praeteritis, et futuris.

De compromissis.

Rubrica LX.

Si aliqua quaestio, lis, differentia , vel controversia oriretur, vel esset inter coniunctas personas , vel affines usque ad quartum gradum inclusive secundum iura Canonica computandum de quacunque re , vel causa orta, vel oriunda.

Item inter aliquam miserabilem personam , ut viduas , pupillos, orphanos, et alias pauperes, et miserabiles personas.

Item inter muratores, et artifices super eorum mercantijs, et artificijs,- et connexis, et dependentibus ab eisdem, vel eorum occasione.

Item inter stipendiarios super contradictis , et factis , vel gestis in stipendio, seu in expeditione militari, vel dependentibus ab eisdem, vel eorum occasione. Item. inter consortes, socios, seu partiarios quorumlibet bonorum communium super divisione, et partitione eorum fienda inter eos., et connexis>, et dependentibus ab. eisdem , vel eorum occasione.

De quibus omnibus personis, vel causis si dubitatio orta fuerit, sive orietur an comprehendantur sub praesenti statuto compromissi fiendi , vel non , stetur declarationi , et decisioni