Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/137

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Dies Festivitatis Sancti sub euius vocabulo est Ecclesia Catliedralis, vel sub cuius Sancti vocabulo Festivitas tanquam capitis, et patroni illius Terrae Populique generaliter, et communiter, ac solemniter celebratur. Et insuper omnes dies, in quibus messibus, et vindemijs incumbitur ob hominum necessitates , pro eo tamen tempore, quo per Dominos Gapitaneos fuerit declaratum.

Quod Notarij non possint mercedem recipere pro scripturis ad interesse Communitatis spectantibus, et minus Plazarij pro citationibus pro eodem interesse factis.

Rubrica LVII.

Notarii Dominorum Capitaneorum , qui pro tempore fuerint, gratis facere, et complere teneantur, et obbligati sint omnia instrumenta, et scripturas ad Communitatem Sancti Marini pertinentia, et spectantia, sive in causis civilibus, sive in criminalibus, et in quibuscumque alijs negotijs ad dictam Communitatem pertinentibus , nihilque accipiant pro commissionibus, et alijs actis, qui fierent pro reluendis, et exigendis debitoribus Communitatis ad petitionem Massariorum.

Item Plazarij a Massarijs Communis pro citandis debitoribus communis nullam mercedem accipere possint.

Quod salariati ex publico aliquam mercedem pro negotijs Communis peragendis habere non possint.

Rubrica LVIII.

Statuimus, et ordinamus, quod omnes salariati ex publico in dicta Terra Sancti Marini, qui pro Oratoribus, seu Ambasciatoribus, et pro negotijs Communis fuerint destinati gratis inservire debeant, nec aliquid pro eorum laboribus accipete possint, nisi impensas tantum pro cibis et vecturis equorum.