Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/134

Haec pagina nondum emendata est
61
LIB. II.


intelligantur, salva tamen remanente ipsi mulieri donatione rei pro extimatione arbitrata, ut supra, et non ultra.

Cetera vero bona, videlicet iocalia, abinde supra, ut praedicitur, vestes, et alia ornamenta mulierum cuiuscunque conditionis existant, quandocunque sint tradita, seu missa spOnsae, et etiam constante matrimonio, ad simplicem mulieris usum, et mariti honorem tradita , et missa fuisse intelligantur, adeo quod soluto matrimonio ipsi viro, et eius heredibus omni exceptione remota remanere debeant, nisi sibi per maritum fuerint legata.

Statuentes etiam quod heredes mariti teneantur ipsi uxori viduae tradere vestes viduales, et lugubres, vel novas dare iuxta personarum qualitatem, et patrimonij facultates. Quae omnia militent, et sibi locum vindicent non obstante minori aetate, vel patria potestate, ita ut de futuro parentes nullo modo praedictis contradicere , vel contravenire valeant.

Et etiam sortiantur effectum, in praeteritis, praesentibus, pendentibus, et futuris casibus occurentibus.

Quod instrumenta alteri parti spectantia producantur.

Rubrica LIV.

Si quis a Sancto Marino, vel eiusdem Terrae, Territorij , et districtus habitator , penes se aliquod testamentum , vel instrumentum, vel aliam scripturam haberet, quae ad alteram partem pertineret , Capitanei , qui pro tempore fuerint , teneantur, et debeant habentem testamentum, vel instrumentum , aut scripturam communem, ad partis petitionem, ad quam pertinet, reperta veritate, personaliter in domo Communis suis proprijs impensis detinere, quousque coram eis testamentum, instrumentum, vel scripturam praesentaverit.

De modo procedendi super debitis factis cum tabernarijs.

Rubrica LV.

Si quis aliquod debitum, pro pane, vino, seu cibo, vel potu, cum tabernarijs, vel alijs quibuscunque personis fecerit, Capitanei, qui pro tempore fuerint, teneantur, et debeant huiusmodi debitorem, vel debitores, ad quorumlibet recipere debentiunx. petitionem, in palatio Communis personaliter omnibus ipsorum debitorum impensis detinere , usque quo concordes cum