Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/124

Haec pagina nondum emendata est
56
LIB. II.


Marini applicandorum. Exceptis tamen illis 9 qui titulum a rei Domino haberent.

De novi operis nunciatione.

Rubrica XLIII.

An evitanda scandala , quae in futurum oriri possent , ut nemo invitus pro iuribus suis gravetur contra omnem rationema praesenti constitutione firmamus , quod si quis novum opus aedificare, vel construere, sive aedificari, vel construi, vel reparari fecerit, et ei vel eius opificibus, aut alijs adstantibus ad dictum opus faciendum, vel fieri faciendum in dicto novo opere , vel reparatione veteris operis , vel in totum , vel in partem quocunquemodo, vel forma minatum, vel contradictumfuerit, Domini Capitanei ad illius requisitionem cui minatum , vel contra dictum fuerit, ad videndum locum, et ad ipsum opus personaliter se se conferre debeant, et teneantur, et locum ipsum, ac opus, convocatis convicinis loci alicuipartiumnonsuspectis,etviso loco , ac audito dicto , ac depositione convicinorum , requirant, ac requiri faciant incontinenti minantem , vel contradicentem, et sciant ab eo, si vult persistere.

Qui si perisistere voluerit, statim Domini Capitanei ipsi si viderint,velcognoverintpraeiudicium, vel causam unam, vel plures in minis, vel contradictione declaratas fore legitimam, vel legitimas , et non calumniose propositas utrique parti terminum statuant peremptorium octo dierum ad probandum cum effectu quidquid in ipsa causa nunciationis , vel contradictionis voluerint, infra quem, si nuncians non probaverit cum efiectu , et dicto termino transacto , illi, cuius est opus, in quo facta est nunciatio, sive aedificandi contradictio , procedendi licentia impartiri possit, et debeat, minatione, vel contradictione aliqua non obstante.

Et nuncians ipse ad damna, et interesse ipsius edificantis condemnetur, arbitrio Dominorum Capitaneorum, et Consiliariorum duodecim pro tempore existentium. Sed si nuncians, vel contradicens in dicto termino iura sua probaverit, propter quod nunciatio, vel contradictio legitima videretur, causa ipsius minationis infra octo dies summarie, et peremptorie terminari debeat.

Et si interim ille , cuius est opus , spreta huiusmodi nunciatione, in opere procederet , totum , quod post nunciationem. et contradictionem factum esset, Domini Ca-