Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/118

Haec pagina nondum emendata est
53
LIB. II.


Declarantes , quod omnia praedicta sibi locum vindicare volumus inter saeculares personas tantum, non autem inter saecularem, et clericum, vel aliam quamlibet ecclesiasticam perosonam, quibus in casibus ius canonicum est servandum.


De tempore infra quod peti possint salaria , et mercedes.

Rubrica. XXXV.

Statuimus , et ordinamus , quod quicumque masculus , vel foemina suas operas alicui praestiterit , pro quibus salarium, vel mercedem, ex conventione, vel aliter habere debeat, teneatur mercedem , et salarium ipsum in iudicio civiliter petere, si alio modo illud consequi non poterit, infra tres annos a die finiti operis, vel servitij incipiendos.

Ad quod petendum per dictum triennium si negligens fuerit, dicto tempore elapso sibi solutum fuisse praesumatur, et ab omni actione cadat , nisi aliter eius praetensa iura legitime probaverit.

Quod totum conscientiae Dominorum Capitaneorum relinquimus, quam solutionis praesumptionem locum habere volumus , si per ipsam partem iureiurando amrmatum fuerit , huinsmodi solutionem , et mercedis praedictae satisfactionem ipsi petenti praestitisse.

Similique modo teneatur famulus , et famula eorum salarium infra tres annos petere a die discessionis ab eorum dominis incipiendos.

Ita ut si servitium per plures annos praestiterint , nulla eis temporis praescriptio currat , quo usque famulatus , et servitij tempus durat.

Si autem infra dictum tempus, servatis servandis, ut supra, non petierint, omnem mercedem, et salarium recepisse praesumantur , et auctoritate praesentis Statuti ab omni iure petendi cecidisse dicantur.

De modo procedendi super debitis occasione laboris, seu mercedis.

Rubrica. XXXVI.

StatuimuS, et ordinamus, quod Capitanei, qui pro tempore fuerint ad cuiuslibet personae agentis petitionem, quemlibet debitorem, sive terrigenam, sive forensem compellere teneantur , et ipsum personaliter in domo Communis pro quolibet labore usque ad integram mercedis , et expensarum in iudicio factarum solutionem detinere debeant , dummodo debitor