Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/116

Haec pagina nondum emendata est
52
LIB. II.


Quod victus victori in expensis condemnetur.

Rubrica. XXXII.

Statuimus, et ordinamus, quod in omnibus causis victus victori condemnetur in expensis, iuramento calumniae in causa praestito non obstante, taxatione tamen praemissa a Domini» Capitaneis in quibus expensis reficiendis praegravari debeat.

Salaria Advocatorum, et Procuratorum , et alias expensas quae iure veniunt reficiendae, reficiantur. Nisi tamen ipse victus legitimam litigandi causam habuerit.


De communibus muris, et parietibus faciendis.

Rubrica. XXXIII.

Si quis iuxta domum sui vicini domum habuerit clausam inter se et vicinum praedictum ex assibus, vel pariete cannarum, vel vincorum, aut similium, et ipsorum aliquis murum inter ipsos facere voluerit , teneatur alter vicinus praedictus ad illius requisitionem murum facere infra duos menses post requisitionem praedictam , iuxta iudicium , et duorum peritorum in arte declarationem, inspecta partium facultate.

Qui periti in arte praedicti a partibus , si concordes fuerint, eligantur, alias Domini Capitanei illos ex eorum officio eligere teneantur.

Quae in muro communi ruinam minante locum sibi vindicare decernimus.

Volentes, si quis cum suo vicino murum communem inter eorum domos haberet, qui ruinam minaretur , vel si inter domos praedictas aliquis murus , sive paries non fuerit, quod facta requisitione alterius partis in iudicio si pars requisita murum praedictum facere recusaverit , tunc pars illa hoc fieri petens possit cum licentia, et consensu Dominorum Capitaneorum murum praedictum ruinantem reficere, vel de novo alium in loco Communi construere , iuxta duorum peritorum, ut supra eligendorum iudicium.

Quo facto Domini Capitanei ad eius instantiam alteram partem recusantem, realiter, et personaliter cogant ad ei infra mensem inde proxime sequentem omnes expensas reficiendum, tam magisterij, quam calcis, arenae, et la