Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/109

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De solutione salarij Curiae in contestatione litis.

Rubrica. XXI.

Item statuimus, et ordinamus, quod tempore contestationis Ilitistemsolvantur ab utraque parte sex denarij pro quolibet, et qualibet libra, vel rei aestimatione, quae peteretur, de qua solutione per Notarium Curiae scriptura fieri debeat.

Declarando quod lis pro contestata habeatur quoad solutionem capitum solidorum, si simpliciter detur terminus ad probandum. Quod salarium si solutum non reperietur, quod postea factum erit, non valeat, nec teneat. Possit tamen reus personaliter cogi ad solvendum partem suam salarij praedicti.

Et si actor pro reo solverit, Domini Capitanei de facto captis pignoribus reum ipsum compellere teneantur, ut actori praedicto incontinenti quantitatem pro eo solutam restituat.

ldem per omnia observari volumus, quando tenuta aliqua contra aliquem decernitur, et pronunciatur.

Et quotiescunque etiam aliqua executio realis, vel personalis committitur contra aliquem forensem immobilia non possidentem sumcentia ad rem, vel quantitatem petitam, salariumantedictum solvatur, alias, gesta sint ipso iure nulla.

Idemque in sequestrationibus faciendis observetur, quae deinde infra quinque dies subsequentes debeant liquidari, alias penitus annullentur, et res ipsae sequestratae liberentur.

Quod fideiussores conoeniri possint ante reum principalem.

Rubrica. XXII.

Item statuimus , quod si quis fideiussorio nomine se se ad aliIquid faciendum obligaverit, possit ante reum ipsum principalem conveniri, et etiam postea, ac si esset principalis, iuxta id quod ipsi recipienti videbitur.

Et hoc sive renunciaverit beneficio de fideiussoribus, sive non, et contra praedicta non audiatur aliquid dicens, vel opponens.