Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/106

Haec pagina nondum emendata est
47
LIB. II.


sitis intervenientibis, celebratus, valeat, et effectum sortiatur. Alias nullius sit roboris, vel momenti, et dolo, et fraude praesumatur, ut supra, extortus etiam si iuramento fuerit firmatus.

De rebus minorum non alienandis.

Rubrica. XVI.

Statuimus, et ordinamus, quod quicunque fuerit alterius tutor, vel curator, negotiorumve gestor nullam obligandi, seu alienandi res immobiles habeat facultatem, quarum administrationem habuerit, sine Dominorum Capitaneorum auctoritate, et causae cognitione, et in praesentia duorum proximorum ipsius , cuius res alienari, vel obligari debet, et prout supra in praecedenti rubrica latius fuit explicatum.

Quae omnino servari debere volumus, et ordinamus. Et alio modo facta alienatio non valeat, nec teneat, et obligatio nullum sortiatur effectum ut sipra, etc.

Quod finis, et quietatio facta per minores non valeat nisi ratione reddita per Tutores.

Rubrica. XVII.

Statuimus, et ordinamus , quod tutores cupientes post eorunt officium ab ipsis minoribus liberari, et validum finem eorum administrationum consequi, teneantur, et debeant coram Dominis Capitaneis petere ei dari curatorem, cuius tutores extiterunt, et a quo finem suae, vel eorum administrationum habere cupiunt.

Qui quidem curator sit, et esse debeat unus ex proximioribus ipsius minoris ex latere paterno, si extabit, alias ex latere materno.

Qui si non extabunt, nec aliquis alius propinquus ipsius minoris extabit in Terra Sancti Marini, vel eius Territorio, et districtu ex aliquo latere usque in tertium gradum inclusive, sufficiat alter iudicio Dominorum Capitaneorum electus cum Consilio duodecim virorum dictae Terrae, et eiusdem Consilij accedente voluntate.

Cui quidem curatori sic , ut supra dato , tutores ipsi rationem eorum administratae tutelae reddere teneantur, tam de perceptis, et impensis, quam generaliter de omnibus , et singulis rebus , et bonis ad ipsos tutores ex ipsius