Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/103

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM

De calumjiiosis , seu cavillosis exceptionibus refrenandis

Rubrica. XII.

Exceptiones cavillosae , et frivolae , seu calumniosae nullateE: nus opponantur. Et maxime per quas negaretur paternitas, filiatio, fraternitas, praelatura, vel eum , cuius manu publicum instrumentum scriptum invenitur, esse Notarium, vel alia similia. Et si huiusmodi exceptiones opponerentur , illae tamen non verae , sed calumniosae invenirentur , statim hoc comperto, opponens ipse de facto adversae parti in expensis condemnetur, quas cum effectu reficere compellatur, et in decem praeterea libris denariorum Camerae Communis Sancti Marini applicandorum puniatur.

Volentes, quod quando Capitaneis ipsis videbitur tales exceptiones esse calumniosas, statim illas reijcere possint, et illis non obstantibus, ad ulteriora procedere, prout viderint convenire.

De responsione fienda positionibus in causis civilibus.

Rubrica. XIII.

Positionibus omnibus, et singulis, quae in civilibus causis fierent, iurante parte ponente, quod non animo calumniae ponit, sed quod eas veras esse credit, et pertinentes ad causam, in qua ponuntur, adversa pars respondere teneatur.

Et si plures essent coniuncti, seu litis consortes qui respondere deberent, quilibet per Capitaneos respondere compellatur, pure, et simpliciter, per verbum credit, vel non credit, divisim adeo quod alter ex respondentibus non audiat, nec intelligat quousque ipse respondiderit , quid in positionibus contineatur , nec ab alio de responsione fienda instrui possit.

Quod si positiones allegarentur impertinentes, liceat Dominis Capitaneis alias,quas tales esse compererint manifeste, ex officio reijcere, aut si non sint manifestae, admittere cum clausula salvo iure impertinentium, et non admittendarum.

Quo casu si apparebunt postea impertinentes , responsio nullum afferat praeiudicium , et pro non facta habeatur.

Omnibus autem positionibus quae producerentur, principalis respondere teneatur antequam eius Advocato, vel Procuratori ostendantur.

Nec liceat eidem respondere per suum Procuratorem sed per