Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/102

Haec pagina nondum emendata est
45
LIB. II.


refectis tamen primo expensis , et damnis legitime factis, et passis, iuxta Dominorum Capitaneorum taxationem.

Et si ille, cui per Dominos Capitaneos praedictos tenuta data, vel assignata fuerit, seu ut supra pronunciata, per adversarij sui potentiam, haud apprehendere , vel apprehensam pacifice illam possidere, seu tenere non poterit praecipue in rebus immobilibus, in quibus probatio per tres Testes de fama sufficiat, eodem iure potiatur, et eumdem in omnibus consequatur effectum, perinde ac si tenutam ipsam vere, et libere tenuisset, et possedisset.

Et si reus ipse, sponte1 comparuerit, et tenutam assignaverit, tunc procedatur, ut supra extitit declaratum.

Verum quia multoties debitores non curant creditores eorum creditis defraudari, statuimus, quod quicunque sponte eius creditori tenutam obtulerit, teneatur proprio iuramento eidem creditori omnia eius bona mobilia, et immobilia, et se moventia, ac nomina debitorum inscribere, et manifestare, ex quibus creditor ipse tenutam ad eius libitum eligere possit, pro quantitate sibi debita, et debenda, qua electione facta debitor ipse vigore praesentis Statuti ea quae electa fuerint in tenutam creditori praedicto assignare teneatur sub poena arbitrio Dominorum Capitaneorum pro tempore existentium, de facto ab eo auferenda si contrafecerit.

Si vero sponte debitor tenutam non assignaverit, sed illam per Plazarios servatis, ut supra servandis fuerit accepta , possint Plazarij praedicti, et ex debito eorum officij teneantur, dictam tenutam assumere, de bonis debitoris ad voluntatem creditoris, ut supra.

Praedicta autem locum habeant in quantitatibus excedentibus summam librarum decem, ab inde vero inclusive procedatur summarie ad captionem pignoris, et solutionis coactionem arbitrio Dominorum Capitaneorum, praestito tamen prius creditori de calumnia iuramento, et quod in dicta quantitate sit verus creditor, etc.