Die 19, hora 0, min. 40, Stellae duae solummodo occiduae a Iove conspectae fuerunt, satis magnae, et in eadem recta cum Iove ad unguem, ac secundum Eclipticae ductum dispositae. Propinquior a Iove distabat min. 7, haec vero ab occidentaliori min. 6.
Die 20, nubilosum fuit caelum.
Die 21, hora 1, min. 30, Stellulae tres satis exiguae cernebantur in hac constitutione:
orientalis aberat a Iove min. 2, Iuppiter ab occidentali sequente min. 3, haec vero ab occidentaliori min. 7: erant ad unguem in eadem recta Eclipticae parallela.
Die 25, hora 1, min. 30 (nam superioribus tribus noctibus caelum fuit nubibus obductum), tres apparuerunt Stellae:
orientales duae, quarum distantiae inter se et a Iove aequales fuerunt, ac. min. 4; occidentalis una aberat a Iove min. 2: erant in eadem recta ad unguem, secundum Eclipticae ductum.
Die 26, hora 0, min. 30, binae tantum aderant Stellae:
orientalis una, distans a Iove min. 10; occidentalis altera, distans min. 6: orientalis erat aliquanto minor occidentali. Sed hora 5, tres visae sunt Stellae:
praeter enim duas iam adnotatas, tertia ex occidente prope Iovem, admodum exigua, cernebatur, quae prius sub Iove latitabat, distabatque ab eo min. 1; orientalis vero remotior, quam antea, videbatur, distans nempe a Iove min. 11. Hac nocte primum Iovis et adiacentium planetarum progressum, secundum Zodiaci longitudinem, facta relatione ad fixam quandam, observare placuit: spectabatur enim fixa Stella