taliorem, sibi propinquam, obtinebat locum; erantque omnes in eadem recta linea ad unguem, et eiusdem magnitudinis, ut in apposita descriptione videre licet:
Die duodecima, hora 0, min. 40, Stellae binae ab ortu, binae pariter ab occasu, adstabant. Orientalis remotior a Iove distabat min. 10, longinquior vero occidentalis aberat min. 8,
erantque ambae satis conspicuae; reliquae duae Iovi erant vicinissimae, et admodum exiguae, praesertim orientalis, quae a Iove distabat min. 0, sec. 40; occidentalis vero, min. 1. Hora vero quarta, Stellula, quae Iovi erat proxima ex oriente, amplius non apparebat.
Die decimatertia, hora 0, min. 30, duae Stellae apparebant ab ortu, duae insuper ab occasu. Orientalis ac Iovi vicinior, satis perspicua, distabat ab eo min. 2; ab hac orientalior, minus apparens, aberat min. 4. Ex occidentalibus, remotior a Iove, conspicua valde, ab eo dirimebatur min. 4; inter hanc et Iovem intercidebat Stellula exigua ac occidentaliori Stellae vicinior, cum ab ea non magis abesset min. 0, sec. 30. Erant omnes in eadem recta secundum Eclipticae longitudinem ad unguem.
Die decimaquinta (nam decimaquarta Caelum nubibus fuit obductum), hora prima, talis fuit astrorum positus:
tres nempe erant orientales Stellae, nulla vero cernebatur occidentalis: orientalis Iovi proxima distabat ab eo min. 0, sec. 50; sequens ab hac aberat min. 0, sec. 20, ab hac vero orientalior min. 2; eratque reliquis maior; viciniores enim Iovi erant admodum exiguae. Sed, hora proxime quinta, ex Stellis Iovi proximis una tantum cernebatur, a Iove distans min. 0, sec. 30; orientalioris vero elongatio a Iove adaucta erat; fuit enim tunc min. 4. At, hora sexta, praeter duas, ut modo