tantum, an duae forent Stellulae; videbatur enim interdum huic alia adesse versus ortum, mirum in modum exigua, et ab illa seiuncta per min. 0, sec. 10 tantum: fuerunt omnes in eadem recta linea secundum Zodiaci ductum extensae. Hora vero tertia, Stella Iovi proxima illum fere tangebat; distabat enim ab eo min. 0, sec. 10 tantum: reliquae vero a Iove remotiores factae fuerunt; aberat enim media a Iove min. 6. Tandem, hora quarta, quae prius Iovi proxima erat, cum eo iuncta, non cernebatur amplius.
Die nona, hora 0, m. 30, adstabant Iovi Stellae duae orientales, et una occidentalis, in tali dispositione:
Orientalior, quae satis exigua erat, a sequenti distabat min. 4; media, maior, a Iove aberat min. 7; Iuppiter ab occidentali, quae parva erat, distabat min. 4.
Die decima, hora prima, min. 30, Stellulae binae, admodum exiguae, orientales ambae, in tali dispositione visae sunt:
remotior distabat a Iove min. 10, vicinior vero min. 0, sec. 20; erantque in eadem recta. Hora autem quarta, Stella Iovi proxima amplius non apparebat: altera quoque adeo imminuta videbatur, ut vix cerni posset, licet aër praeclarus esset; et a Iove remotior, quam antea, erat; distabat siquidem min. 12.
Die undecima, hora prima, aderant ab oriente Stellae duae, et una ab occasu. Distabat occidentalis a Iove min. 4; orientalis vicinior
aberat pariter a Iove min. 4; orientalior vero ab hac distabat min. 8: erant satis perspicuae, et in eadem recta. Sed hora tertia, Stella quarta, Iovi proxima, ab oriente visa est, reliquis minor, a Iove dissita
per min. 0, sec. 30, et a recta linea per reliquas Stellas protracta, modicum in aquilonem deflectens: splendidissimae erant omnes, ac valde conspicuae. Hora vero quinta cum dimidia, iam Stella orientalis, Iovi proxima, ab illo remotior facta, medium inter ipsum et Stellam orien-