a Iove ad occidentaliorem pr. 7. Duae vero occidentales intermediae distabant ad invicem min. 0, sec. 40; propinquior vero Iovi aberat ab illo m. p. 1. Ipsae mediae Stellulae minores erant extremis: fuerunt vero secundum eandem rectam lineam iuxta Zodiaci longitudinem extensae, nisi quod trium occidentalium media paululum in austrum deflectebat. Sed, hora noctis sexta, in hac constitutione visae sunt:
orientalis admodum exigua erat, distans a Iove, ut antea, min. pr. 5. Tres vero occidentales, et a Iove et ad invicem, aequaliter dirimebantur, erantque intercapedines singulae min. 1, sec. 20 proxime: et Stella Iovi vicinior, reliquis duabus sequentibus minor apparebat: omnesque in eadem recta exquisite dispositae videbantur.
Die vigesima tertia, hora 0, min. 40 ab occasu, in hunc ferme modum Stellarum constitutio se habuit:
erant tres Stellae cum Iove in recta linea secundum Zodiaci longitudinem, veluti semper fuerunt: orientales erant duae, una vero occidentalis. Orientalior aberat a sequenti min. pr. 7, haec vero a Iove min. 2, sec. 40, Iuppiter ab occidentali min. 3, sec. 20: erantque omnes magnitudine fere aequales. Sed, hora quinta, duae Stellae, quae prius Iovi erant proximae, amplius non cernebantur, sub Iove, ut arbitror, latitantes; fuitque talis aspectus:
Die vigesimaquarta, tres Stellae, orientales omnes, visae sunt, ac fere in eadem cum Iove recta linea:
media enim modice in austrum deflectebat. Iovi propinquior distabat ab eo min. 2, sequens ab hac min. 0, sec. 30, ab hac vero aberat orientalior min. 9: erantque omnes admodum spiendidae. Hora vero sexta, duae solummodo sese offerebant Stellae in hoc positu:
nempe cum Iove in eadem recta linea ad ungem, a quo elongabatur