Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/85

Haec pagina emendata est
84
sidereus nuncius.

dium iam inter Iovem et orientalem Stellam locum exquisite occupantem, ita ut talis fuerit configuratio:

Stella insuper novissime conspecta admodum exigua fuit; veruntamen, hora sexta, reliquis magnitudine fere fuit aequalis.

Die vigesima, hora 1, min. 15, constitutio consimilis visa est:

aderant tres Stellulae adeo exiguae, ut vix percipi possent: a Iove, et inter se non magis distabant minuto uno: incertus eram, nunquid ex occidente duae, an tres, adessent Stellulae. Circa horam sextam hoc pacto erant dispositae:

orientalis enim a Iove duplo magis aberat quam antea, nempe min. 2; media occidentalis a Iove distabat min. 0, sec. 40, ab occidentaliori vero min. 0, sec. 20. Tandem, hora septima, tres ex occidente visae fuerunt Stellulae:

Iovi proxima aberat ab eo min. 0, sec. 20; inter hanc et occidentaliorem intervallum erat minutorum secundorum 40: inter has vero alia spectabatur paululum ad meridiem deflectens, ab occidentaliori non pluribus decem secundis remota.

Die vigesimaprima, hora 0, min. 30, aderant ex oriente Stellulae tres, aequaliter inter se et a Iove distantes:

interstitia vero, secundum existimationem, 50 secundorum minutorum fuere. Aderat quoque Stella ex occidente, a Iove distans min. pr. 4. Orientalis Iovi proxima erat omnium minima; reliquae vero aliquanto maiores, atque inter se proxime aequales.

Die vigesima secunda, hora 2, consimilis fuit Stellarum dispositio:

a Stella orientali ad Iovem minutorum primorum 5 fuit intervallum,