Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/392

Haec pagina nondum emendata est

IN ORBE LUNAE ETC. 391 larum antiquarum causam assignarunt, dixerunt Lunae obscuras partes rariores esse, lucidas autem densiores; quod inde colligebant, quia videbant Coelum, tam- quam rarissimam substantiam, nullam lucem effundere, stellas autem, ex eadem substantia sed densas, lucere. Ego autem contrarium existimo, densas scilicet lunae partes esse opacas et lumini impermeabiles, raras autem esse diaphanas ac luminis susceptivas et proinde lucidas. Neque par est ratio de stellis et de Luna: cum stellae proprium habeant lumen, hoc est ex lucida Coeli substantia constent, ac proinde magis densae magis lucent, tanquam ex maiori portione lucidae substantiae compactae; at Luna, quae nullum habet proprium lumen, sed 10 solum ascititium, qua parte magis densa est magis est opaca: densitas enim et crassities corporis permeationem impedit radiorum; quod manifestum est in magis profundo ac minus profundo diaphano, et minus crasso et magis crasso. Quamvis enim illuminatio non recipiatur in corpore quanto per modum quanti- tativum (non enim habet qualitatem contrariam positivam in ipso diaphano, quam oppugnare et expugnare debeat, ac proinde per partem post partem introduci), tamen recipitur in corpore quanto. Ex quo iuremerito dubitavit Averroes, 6 Phy- sic., commen. 32, utrum illuminatio compraehendatur sub demonstratione ibi facta ab Aristotile, quod, in omni transmutatione, quicquid transmutatur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem: et Alexander, ut refert Averroes, pu- 20 tavit illam compraehendi sub hac demonstratione, et omnem transmutationem fieri in tempore, quamvis aliqua sit in qua hoc latet, ob minimum tempus in quo fit, ut est illuminatio. Quam sententiam Alexandri ego valde probo: omnis enim trans- mutatio necesse est ut fiat in tempore; neque aliquam possibile est fieri in in- stanti, cum instans non detur, nisi improprie illud accipiamus pro minima temporis parte, sensui imperceptibili. Quare neque verum est, generationem aut illumina- tionem fieri in instanti; nisi sumamus instans pro ultimo et extremo temporis in quo factus est motus alterationis, per quem recesserunt dispositiones formae praeexistentis et corruptae (quod extremum temporis dicitur corruptionis instans), et pro prima parte temporis in quo facta est alteratio, per quam introductae sunt 30 dispositiones formae incipientis et genitae (quae prima pars temporis dicitur esse instans generationis): et ambo instantia haec mente tantum discreta sunt et po- testate, cum unum tantum ex ipsis in uno continuo reperiatur, veluti in una con- tinua linea idem punctum, diverse consideratum, dicitur finis esse et principium, finis praecedentis continui, et initium subsequentis: ac pariter in eodem instanti dicimus reperiri ultimum non esse rei corruptae, et primum esse rei genitae, ut optime Aristoteles docuit, 8 Physic. 69. Quare ex rei veritate existimo, Aristotelis de- monstrationem, qua ostendit, 6 Physic. 32, omne mobile esse divisibile, universa- lem esse, et omni transmutationi competere, etiam generationi atque illuminationi. Ex quibus colligo, lumen ipsum, quamvis non recipiatur quantitative, neque re- 40 sistentiam habeat a qualitate contraria, ut dictum est, tamen, receptum in corpore III. 52