390 DE PHAENOMENIS poris partes secundum superficiem illustrantur, quac antea obliqua irradiatione varie illustrabantur, aliae secundum superficiem et aliqualem profunditatem, ut diaphanae partes quae ob hoc clariores apparebunt, aliae vero secundum super- ficiem tantum atque obliqua, ut diximus, irradiatione, quae et obscuriores. Hace vero ex eo magis confirmo, quod observatur, quemadmodum inquit D. Gallilacus, lucidam Lunae partem his areolis esse distinctam frequentissimis, ut est pavonis cauda oculis, aut glaciales crystalli suis maculis; quod manifeste distinctionem lucidi et opaci in eadem superficie pracsefert, ut in nubibus clarioribus ac tenui- bus manifestum fit, et in eodem exemplo allato glacialis crystalli. Tertiae autem observationis et quartae, unam atque eamdem specic causam assignamus. Dico 10 tertiam observationem eam, qua multae cuspides clariores in opaca Lunae parte observantur, non exigua intercapedine ab illuminata distantes, quae paulatim, aliqua interiecta mora, magnitudine et lumine augentur, ac deinceps reliquac parti, lucidae et ampliori iam factae, iunguntur. Quartam autem dico observatic- nem, quae apponitur figurae circularis, cuius extremae partes, illuminatae Lunac parti oppositae, luce fulgentes conspiciuntur antequam semidiametrum figurae lux occupaverit; ut clare demonstravit in suis observationibus D. Gallilaeus, et nos initio disputationis proposuimus, quemadmodum descriptum videtur in tertia figura lunarium apparentiarum quae initio apponuntur. Quibus observationibus ex suppositis principiis videtur esse difficile respondere: nam si lumen in partem 20 aliquam diaphanam diffundi debet, continuato tramite oportet ut diffundatur: quod in his observationibus minime conspicitur, sed longo spatio interposito opaco lu- men remotum apparet. Cui instantiae respondemus, non esse impossibile, caccos ductus diaphani et perspicui corporis sub opaca superficie protendi, usque in diaphanam aliquam, ex profundo in superficiem emergentem, partem; per quos ductus lumen longo postmodum interstitio erumpat, et paulatim superficici com- municatum magis amplum fiat ac magis lucidum. Huiusmodi inquiunt Arethusac aquas, in Siciliae solo absortas, longissimo interlabentes spacio, etiam sub ipso mari, in remotissima regione Boeotiac iterum apparere; quod ex proiectis in aquam cognoscunt, quae eadem deinde in remotissima illa scaturigine apparent. Quod si 30 haec omnia et alia innumera spectra, ut voragines, maria et lacus, quae appa- rent, ex admixtione lucidi et opaci fieri possunt, ut in nubibus a Sole illustratis videmus, in quibus unicuique illa apparet idoli species quam imaginatione con- cepit; quid frustra veros montes, convalles, voragines, maria, lacus, insulas, peninsu- las, promontoria, in Luna statuemus, quibus universa philosophia non modo nutet sed corruat, et humanum ingenium tanta vertigine circumducatur? Sed unum ap- ponam, quod mihi reliquum est in hac disputatione, neque praetermitti sine negli- gentiae nota poterat: scilicet, cum densum et rarum in coelesti corpore reperia- tur, ad quidnam ex his referatur diaphanum in luna existens, ad rarum an ad densum ? et pariter, ad quidnam ex his referatur lucidum? Hucusque qui macu- fo
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/391
Haec pagina nondum emendata est