386 pore omnes imperfectiones horum inferiorum abesse credibile est, inde statuendum erit, neque in Luna haec esse tubera, neque has inaequalis superficiei asperitates. DE PHAENOMENIS Proponitur Auctoris sententia, et certa phoenomenúm causa assignatur. CAP. XI. Cum igitur aut haec phoenomena ad veros montes et veras valles, ac vere prominentes vel depressas partes, in Luna existentes, referri debeant, aut ad ap- parentes, non tamen veras; et ex sufficienti enumeratione hucusque probatum fuerit, non posse vere ibi montes ac valles existere, cum neque possint esse eiusdem rationis cum nostris et ex sublunari materia, neque diversae rationis aut ex coelesti substantia; reliquum erit dicere, ea spectra tantum esse et ap- 10. parentias tantum montium, convallium, voraginum, marium, insularum atque pe- ninsularum species, non autem verorum corporum formas et apparentias. Quod etsi difficillimum erit adversus virum doctissimum, geometricis et opticis ratio- nibus instructum, probare; tamen aliquam afferre rationem satis probabilem, et ipse magni alicuius viri auctoritate munitus, pro viribus tentabo. Quod si mei pro- positi scopum assecutus non fuero, laboris non poenitebit; alii enim fortasse ex hoc ad veriorem causam indagandam excitabuntur, vel ipsemet Gallilaeus, his agitatus stimulis, quod iam pollicitus fuit se in Systemate mundi dicturum, exe- quetur, ac fusius et apertius his de rebus suam sententiam explicabit et confir- mabit. Ut vero unde discesseramus revertamur, horum phoenomenûm spectra et 20 apparitiones, si verorum corporum non sint, duplici pacto fieri contingit. Uno, sci- licet, si haec in Luna videantur, tamquam in speculo quoddam et perpolito corpore nostrorum montium ac provinciarum et marium imagines; cui adsimilem senten- tiam recitavit Plutarchus in opusculo De facie in orbe Lunae, dicens, aliquos existi- masse, magnas illas in Luna apparentes maculas esse imaginem exteri maris, Agesianaxi carmina referens, qui ita cecinit:
Aut maris immensi, opposita sua parte frementis,
In speculo ardenti repraesentatur imago:
quam eandem sententiam Caesareae Rodulphi Augusti Maiestati placuisse Ke- plerus refert, cum videretur sibi imago Italiae in Lunae maculis offerri. Sed so haec sententia tum a Plutarcho, tum etiam ab aliis, confutatur; mihi vero unum sufficit contra illam argumentum, quo utitur Averroes, secundo De Coelo, part. 49, ubi inquit: Quod si ista nigredo, quae apparet in Luna, esset idolum formae corpo- rum quae sunt hic, sicut quidam fingunt, quod illud est idolum formae montium aut marium? quoniam si ita esset, accideret eis diversitas aspectus, quoniam causa eius non esset nisi reflexio, et reflexio non est nisi ad loca terminata». Quare cum maculae in Luna apparentes, et antiquae et novae, semper eumdem servent situm,