Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/384

Haec pagina nondum emendata est

IN ORBE LUNAE ETC. 383 tamen coelesti corpori admiscetur; quomodo vapor, aut vaporosus aër, Lunam tan- gere et illam ambire poterit ? nisi quis Lunam Terram existimet, atque ab illa elevari vapores putet, aëri ipsam ambienti et circumfuso permixtos: quod non modo circa Lunam, sed etiam circa reliquos planetas, fieri existimavit Iordanus Brunus. Sed iam satis superque haec confutavimus). Aut hic orbis non est continuus Lunari corpori, sed in inferiori regione, ubi crassus et nebulosus aër consistit, Lunae suppositus ipsam ambit; et tunc halo, sive area, semper circa Lunam fieret, visu ad nubem ipsam et crassiorem aërem refracto, ut Aristoteles, 3 Meteorologicorum, docet et perspectivi consentiunt. Quare neutra ex allatis solutionibus propositam instan- 10 tiam, meo iudicio, solvit. His autem rationibus aliam appono, non minus efficacem: nempe, omnes naturales effectus quattuor habent causas, ad quas referuntur, effi- cientem scilicet, materialem, formalem et finalem; et quamvis natura ex omni- bus causis suum effectum demonstrare possit, tamen potissimum ex materiali et finali demonstrat (cum vero dico materialem, subiectum intelligo, hoc est mate- riam formatam, non materiam tantum): ergo inaequalitas superficiei Lunae, cum sit effectus naturalis, passio scilicet naturalis corporis, debet pariter ad quatuor causarum genera referri. Cum vero in aeternis (saltem ex philosophorum sententia) efficiens causa non assignetur a finali distincta, reliquum est videamus, an ex re- liquis causis possimus effectus huius rationem assignare. Ac primum ex subiecto, 20 quod dicunt ex necessitate materiae, id fieri non posse certissimum est; cum inaequalitates corporum, nempe ut una pars exsuperet, alia vero deficiat, una excrescat, alia deprimatur [38], non nisi ex alterationibus et passionibus corruptivis fieri posse, ob materiae necessitatem, sit manifestum: ut in Terra videmus alias partes aquis tegi et humiliores fieri, ut inter Rhegium Calabriae et Siciliam conti- git, cum alias Sicilia continens terra esset; aliquando autem exsiccari et continen- tem evadere terram humilem ante et aquis opertam, ut de Aegypto refert Aristo- teles; et aliquas quidem regiones complanari, alias autem montuosas excrescere; quod ex mutua elementorum generatione atque corruptione fieri com- pertum est. Quare si Coelum harum passionum ac generationis et corruptionis 30 est expers, tur secundum totum, tum etiam secundum partem [30], reli- [37] videndum est ubi. [38] aliud est excrescere ac deprimi, aliud esse tuberosum et lacu- nosum; sicut aliud est condensari et rarefieri, aliud esse rarum ac densum : et sicut Peripatetici concedunt alias Caeli partes raras, alias esse densas, negabunt autem Caelum condensari et rarefieri; sic pari ratione negari poterit, partes excrescere et deprimi, concedendo tamen alias esse elatas, alias depressas. [3⁹] de elementis dicunt, secundum totum esse incorruptibilia, se- cundum partes vero corruptibilia; alias autem constanter affirmabunt, 51 III.