382 DE PHAENOMENIS substantia dicitur, vel ab aet Ośw, ut Aristoteli et Platoni placuit, quod est semper curro, vel ab aidw, ut antiquioribus magis visum fuit, quod est ardeo; qua ra- tione de igne primum dicitur aether, dicitur etiam de aëre, tamquam de tenui quadam et fluida substantia; iuxta quam significationem hic a D. Gallileo sumitur, dum crassiorem aetherem, hoc est vaporosum aërem, circa Lunam, veluti etiam circa Terram, diffundi docet. Haec enim sunt eius verba, post appositam hac de re demonstrationem: < Signum huius est, quod pars Lunae lumine perfusa amplioris circumferentiae apparet, quam reliquum orbis tenebrosi: atque hanc eandem causam quispiam forte rationabilem existimabit, cur maiores Lunae maculae nulla ex parte ad extremum usque ambitum protendi conspiciantur, cum tamen opi- 10 nabile sit nonnullas etiam circa illum reperiri; inconspicuas tamen esse credibile videtur ex eo, quod sub profundiori ac lucidiori vaporum copia abscondantur. > Ex quibus manifestum est, illum aetherem crassum, aërem crassum et vaporosum, veluti hic noster est Terrae circumfusus, appellasse. Quo quidem supposito, ego quaero de hoc orbe crassioris substantiae reliquo aethere, qui circa lunare corpus esse dicitur: Aut hic orbis est circa lunare corpus, hoc est contiguus Lunari cor- pori (et hic videtur esse verborum sensus: nam inquit, hunc orbem esse circa Lu- nam, ut est circa Terram crassioris substantiae aër; modo aër hic circa Terram Terrae contiguus est, cum sit permixtus vaporibus e Terra eductis; ergo pariter et circulus hic crassioris et vaporosi aëris, circa Lunam existens, erit Lunari corpori 20 contiguus): et hoc impossibile est, cum vapores ad tantam altitudinem non ascendant [30], aut, si ascendunt, non sunt amplius vapores, sed ignis aut exhalatio sicca, vel hypeccauma; et haec aut ibi manet, et tunc, summe tenuis ac perlucida et summae raritatis conditiones adepta, ignis circumfusus evadit; aut has condi- tiones non est adepta, et tunc, terrestri commixta pondere, infra deturbatur atque descendit. Quod non modo Peripateticis visum est, verum etiam Plotino, lib. 1, Ennead. 2, qui his verbis, supra etiam a nobis in aliam rem citatis, idem docct, inquiens: Cum igitur talis ignis purissimum praebeat lumen, ipseque in sede sublimi resideat, ibique naturaliter habitet, non est putandum, nostram hanc flammam superioribus esse permixtam, sed ad certum spatium percurrentem 30 prorsus extingui, aëre quam plurimo videlicet occurrente; procedentem vero saepe cum terra deorsum praecipitari, quippe cum superius transcendere nequeat, sed subsideat infra Lunam, ubi aërem extenuat proximum; ac si maneat ibi flamma, certe facta subtilior, evadit et mitior, splendoremque habet non quoad fervorem spectat, sed quatenus a superiori lumine perlustratur. > Si igitur exhalatio accensa ad Coeli concavum non ascendit, aut, si ascendit, protinus purissimus ignis est, neque hic [36] vide ne etiam ad usque attollantur. Sed quis tibi dixit, me [affirmasse] vapores circa eosdem esse ac circa Terram? 37. attolantur- 37-38. me vapores -
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/383
Haec pagina nondum emendata est