380 DE PHAENOMENIS si dissimilaris substantia in superficie leni et aequali, absque multiplicatione cor- porum, hanc eamdem varietatem phoenomenûm, quae in reliqua Luna videntur, causare valet in maioribus Lunae maculis; ergo eadem dissimilaris substantiae ratio eamdem phoenomenûm varietatem in illuminata Lunae parte causare poterit. Consequentia est necessaria: nam non est maior ratio, cur substantia Lunae, ubi maiores videntur maculae, magis dissimilaris sit, quam ubi lucida apparet; cum haec dissimilaritas sumatur penes perspicuum et opacum, ex quibus totum Lu- naris globi corpus admixtum est, ut infra declarabimus. Sed animadvertit hanc difficultatem solertissimus Gallileus: quare inquit, has diversitates macularum lu- cidarum quae in mediis obscuris maculis videntur, quas exoriri dixerat et cau- 10 sari ex dissimilaritate Lunaris substantiae, in hoc differre a caeteris maculis in lucida parte observatis, quas non ob dissimilaritatem sed ob inaequalitatem su- perficiei oriri putat, quod illae maculae, in lucida Lunae parte perspicillo observatae, varias praebeant apparentias, iuxta varias quas recipiunt a Sole illu- strationes, hae, quae ob dissimilarem substantiam tantum et non ob inaequali- tatem superficiei fiunt, nullas faciant varias apparentias, neque minuantur vel augeantur, sed eaedem semper appareant. Sed haec mihi responsio non satisfacit, (pace dixerim viri doctissimi), cum videamus in eadem leni et aequali parietis superficie ita a pictoribus perspectivae peritis misceri album fusco, ut aliqua qui- dem nobis, a vario situ et varia distantia aspicientibus, eadem tamen semper appa- 20 reant, nulla facta varietate, aliqua autem varia atque diversa: hoc enim proprium est lucidi et opaci (41, ubi invicem admixta fuerint, ut varios atque admirabiles causent aspectus, pro varia atque artificiosa ipsorum admixtione; ex quo fit, ut nullibi maiora, ut initio diximus, fiant praestigia, quam in his spectris, quorum speciem manifeste videmus in nubibus quae adverso Sole illustrantur. His praete- rea adiungo argumentum, quod merito magni facit D. Gallileus: nempe, si huius- modi inaequales partes in Luna forent, montes scilicet et convalles, tunc inaequalis ac dentatus illuminatae Lunae limbus appareret qui Solem aspicit, nempe ab occidentali parte crescente Luna, ab orientali autem decrescente, et utrinque eadem plena existente; cum tamen perfecte continua atque omnino aequali linea, in his 30 omnibus aspectibus, circumscripta videatur. Cui difficultati duabus responsionibus occurrit D. Gallileus. Una est, quod non unica tantum, sed plures eminentiarum series multorum montium, cum suis lacunis et anfractibus, circa extremum Lunae ambitum coordinatae sunt, eaeque non modo in hemisphaerio apparente, sed in averso etiam, prope tamen hemisphaeriorum finitorem: quare oculus, a longe pro- spiciens, eminentiarum cavitatumque discrimina depraehendere minime poterit; [34] videtur contraponere lucidum opaco, cum tamen lucido obscu- rum, opaco autem diaphanum, opponantur. 38. diafanum ---
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/381
Haec pagina nondum emendata est