IN ORBE LUNAE ETC. 379 Aristoteles: tu vero in hoc non dedigneris considerare. > Haec Suessanus: a quo in hoc Gallileus discrepat, quod Suessanus inaequalem videtur astruere superficiem maculosam Lunae, et ad montes et convalles eam referre; Gallileus autem eam superficiem lenem et aequalem suo telescopio observat, lucidam autem et non maculosam, montibus et convallibus distinctam. Neque existimandum est, haec ab instrumenti structura refractione luminis aut visivorum radiorum nobis ostendi: si enim Luna haec non haberet, non ostenderentur, cum instrumento hoc, ut supra monstravimus, propinquius fiat obiectum. Veluti enim reliqui Planetae, praeter Venerem ac caetera astra primae magnitudinis in octava sphaera, quae longe ma- 10 gis distant quam Luna, cum absque perspicillo videantur radiis circundata et globum minime praeseferant, cum perspicillo videntur ad instar perfecti globi, undique lenis et aequalis, absque radiis, cum radii fiant ex refractione ob distan- tiam (quemadmodum in candela videmus, cuius lumen a longe sphaericum et radiis circumdatum apparet, cum a propinquo pyramidale, ut est, et absque radiis vi- deatur); ita pariter haec phoenomena, si ob refractionem luminis aut visualium radiorum fierent, viderentur magis absque perspicillo quam cum perspicillo; cum absque perspicillo magis a visu elongetur obiectum, cum perspicillo autem pro- pinquius fiat. Ob has igitur et alias rationes, quas fuse et dilucide satis attulit D. Gallileus ex suis observationibus in Sydereo Nuncio, quas etiam nos recitavimus 20 initio nostrae disputationis; ego satis probabilem reputarem hanc sententiam, nisi aliquibus aliis rationibus, his forsitan validioribus, pro contraria suaderer. Ac primo, frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora et aeque bene [¹3]: sed absque his montibus et vallibus, bene possumus assignare et afferre rationem observatorum phoenomenûm, ut infra, Deo iuvante, demonstrabimus: ergo frustra est, hos montes et valles ponere. Praeterea, his vallibus ac montibus positis, non- dum perfecte constat ratio et causa omnium quae in Luna apparent. Nam esto, quod montes et convalles sint causa illarum apparentiarum, quae videntur in parte lucida illuminatae Lunae, ut D. Gallileus in his observationibus demon- strat; tamen nulla assignatur causa maiorum, sive antiquarum, macularum, quae 30 in Luna videntur: nisi dicere velimus, eam partem in Luna esse maria et congrega- tiones aquarum, ex quorum superficie, quamvis leni, lumen obscurius reflectatur, ut in observationibus dicitur; sed hoc non vere, at per similitudinem quamdam et exempli gratia, dictum puto. Quare aliam assignat D. Gallileus harum macu- larum antiquarum causam; nempe, heterogeneam ac dissimilarem substantiam, quam causare dicit, non modo maiores illas obscuras maculas, verum etiam mi- nores quasdam, veluti areolas clariores, inter obscuras dispersas. Quare ita arguo: [33] examinetur nunquid per pauciora reddatur ratio horum phae- nomenûm, et aeque bene. 37-38. phenomenum-
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/380
Haec pagina nondum emendata est