IN ORBE LUNAE ETC. 377 rentia discrepat; partim vero in reliquo, praeter stellas, Coelo simili ratione viget: et si oculis non apparet propter corporis tenuitatem perspicuitatemque aspectui minime resistentem, quemadmodum in aëre quoque puro contingit; accedit ad haec intervalli etiam longitudo. Ex quibus deducit Plotinus, his immediate se- quentibus verbis, Coelum esse imminuibile et incorruptibile: < Cum itaque tale lu- men vigeat in excelso, ubi est naturaliter constitutum, purum videlicet in sede purissima, quanam via potest defluxus inde ullus accidere? Neque enim natura talis tamque sublimis sua sponte defluit; neque, rursus, est ibi quicquam, quo im- pellente deorsum praecipitetur. Adde, quod omne corpus longe se aliter habet, 10 quando animae coniunctum est, etc. > In quam sententiam Plotini caeteri etiam Pla- tonici pariter veniunt, ut Proclus, Iamblicus, Syrianus, et his nihilo inferior Bes- sario, Cardinalis Nicaenus. Quare patet, antiquos philosophos Coelum et astra per metaphoram quandam ignea dixisse, et verbis tantum, non ensu, Aristotelem ab illis discrepasse; cum omnes in eo convenerint, non esse Coelum eiusdem naturae cum his inferioribus, et si cum aliquo ex his convenire videatur, aequivoce conve- nire, et propterea aequivoce pariter dici igneum, aut terreum, vel alio aliquo modo, quo ab antiquis fuit dictum; cum haec inferiora omnia ortui et interitui sint obnoxia, et cuiuscumque corruptivae alterationis capacia, Coelum autem nullius corrupti- vae alterationis sit capax, ac prorsus incorruptibile et aeternum. Impossibile igitur 20 est, haec phoenomena referre ad aliquod corpus alterationis capax, quod, secun- dum varias partes in eo genitas aut corruptas, inaequalitates habeat, ut nostra haec Tellus, et ita montes aut convalles, aut partes asperas et porosas ad instar pumicis; ut Diogenes Physicus existimavit, et nuper Keplerus disserebat. Utrum in Luna, ut unum quoddam est astrum eiusdem cum reliquo Coelo substan- tiae et naturae, inalterabilis scilicet et incorruptibilis, ut Peripatetici statuunt, possint vere esse montes et convalles, ut perspicillo monstratur. CAP. X. Uno igitur exploso modo, quo in Luna montes et valles ac voragines, quae apparent, consistere posse videbantur, Luna scilicet existente corruptionis atque 30 corruptivarum alterationum participe, alterum iam propositum reliquum erit examinare, utrum scilicet possint esse vere in Lunari globo hi montes, sed ex aetherea atque coelesti substantia; ita ut Lunaris superficies, non lenis et aequalis ac perfecte tornata sit (ut hucusque existimavit antiquitas), sed inaequalis, multas habens eminentissimas partes ac, rursus, alias minus excelsas, alias autem humi- les et depressas, quemadmodum noster hic globus Terrae et ipse inaequalem habet superficiem ac montes et colles et valles. In quam sententiam venisse existimo Excellentissimum Gallileum, ex observationibus perspicillo factis: non enim in ali- quam ex praedictis concessisse certo scio; quare illas, non propter verum eius
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/378
Haec pagina nondum emendata est