Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/377

Haec pagina nondum emendata est

376 DE PHAENOMENIS scens in Coelo, ut etiam in igne, dicat in Coelo esse ignem; et agnoscens solidita- tem atque esse tangibile corpus Terrae, in eodem Coelo dicat esse terram. Quare et ibidem dixit, Coelum constare ex omnibus elementis, at non ex ipsismet ele- mentis proprie et vere, sed ex apicibus elementorum: quod idem erat dicere ac si dixisset, ex summis virtutibus et perfectionibus elementorum, secreto eo quod in elementis imperfectum est; ita ut ab igne habeat claritatem, a terra solidita- tem, ab aëre vero levitatem, atque ab aqua collegationem et unionem partium : nullum enim siccum absque humido consistere potest ac terminari. Quam sententiam Platonis optime explicavit Plotinus, lib. primo Ennead. 2, his verbis: < Meminisse vero oportet, terram non ita misceri igni sublimi, ut in ipsa stellarum composi- 10 tione connumeretur; sed cum in uno mundi corpore singula collocentur, nimirum et ignem aliquid habere terreni, quemadmodum et terra ignei aliquid habet; ac summatim singula habere aliquid singulorum; non adeo quidem, ut quod dicitur alia possidere, ex utrisque constituatur, videlicet ex seipso atque ex eo cuius est particeps; imo, in ipsa Mundi communione rite situm, non tam alterum quam al- terius nonnihil accipiat, veluti non ipsum aërem, sed aëris ipsius liquiditatem; sic terra, non tam ignem, quam igneam claritatem. Mixtio autem ipsa adhibet omnia et utrumque conflat in unum, non terram quidem tantum atque naturam ignis, vel ignem tantum atque terrae naturam, videlicet soliditatem quandam densitatemque eiusmodi. Testimonium his Plato ipse perhibet dicens: <Accendit 20 Deus lumen circa secundam a Terra sphaeram>; Solem certe significans, quem alibi nuncupat splendidissimum eumdemque nitidissimum. Quibus in verbis omnem a nobis opinionem abigit suspicantem, aliquid esse aliud illic praeter ignem: signifi- cat quoque nullam adesse ignis aliam qualitatem praeter lumen, quod quidem esse ait a flamma diversum, calorem vero lenem tantum atque suavem; etiam lu- men hoc esse corpus; emicare autem ab ipso lumen aequivocum, quod esse dici- mus incorporeum; quod quidem ab illo lumine pendet, et ex illo micat quasi flos eius atque nitor, quod utique vere dicitur corpus album existere. Nos autem, quod terrenum dicitur, in deterius accipere consuevimus: quippe cum Plato ter- ram pro soliditate quadam accipiat; nos vero unum aliquid tantum pellare solemus, cum tamen ille differentes in terra consideret qualitates. Cum igitur talis ignis purissimum praebeat lumen, ipseque in sede sublimi resideat, ibique naturaliter habitet, non est putandum, nostram hanc flammam superioribus esse permixtam, sed ad certum spatium percurrentem prorsus extingui, aëre quam plurimo videlicet occurrente; procedentem vero saepe cum terra deorsum praeci- pitari, quippe cum superius transcendere nequeat, sed subsideat infra Lunam, ubi aërem extenuat proximum; ac si maneat ibi flamma, certe facta subtilior, evadit et mitior, splendoremque habet non quoad fervorem spectat, sed quatenus a su- periori lumine perlustratur. Lumen vero coeleste, partim quidem varia ratione distributum est in stellis, in quibus tam colorum quam magnitudinum diffe- 40 ram ap-