Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/369

Haec pagina nondum emendata est

368 DE PHAENOMENIS calorem primario, sed ut qualitatem instrumentalem formae et essentiae ipsius Coeli; neque propterea Coelum dici debere formaliter et actu calidum, sed emi- nenter ac potestate. Omnes enim formae et omnes qualitates corporum inferio- rum continentur in corpore superiore et eius essentia, sed eminenter, ac nobilis- sima ratione, et potestate, inquam, agendi, non patiendi: sicuti enim in materia prima omnes formae generabiles potestate continentur, tamquam in principio pas- sivo, ita in primo corpore omnes formae inferiorum corporum continentur, tam- quam in principio activo; quod significavit Aristoteles primo Coeli, part. 100, di- cens, ab hoc pendere, his quidem clarius, his autem obscurius, esse et vivere. Quo quidem supposito, dico quod, cum lumen producit calorem, non producit calorem 10 eo quod sit ipsum calidum actu et formaliter, sed virtualiter, hoc est, ut instru- mentum formae Coeli; quae forma Coeli eminenter continet omnes gradus calidi- tatis, nec modo gradus caliditatis, verum etiam formam ignis; et ita lumen producit non modo caliditatem, verum etiam ignem. Quare non est necessarium, ut radii Solis vere et motu locali refrangantur et reflectantur, ut generetur calor aut ignis; quod dicebatur in tertia ratione ab adversariis; cum talis calor non generetur ex attritione, sed ex virtute luminis, ut dictum est. Et ita pariter verum est, ignem, ut substantiam, generari ab univoco, quamvis non ab univoco in specie: non enim Coelum idem corpus est specie cum igne ab ipso genito, sed genere tantum; quod sufficit in generatione substantiae. Neque sequitur inconveniens, quod, sublato con- 20 cavo speculo ab eo loco ubi reflectebantur radii et cessante reflexione, cesset com- bustio, nullo remanente in aëre intermedio calefactionis vestigio: haec enim cali- ditas, cum ad illuminationem sequatur et ad reflexionem aut refractionem luminis, non autem ad attritionem aëris, remoto lumine necesse est et ipsam pariter cessare, nullo relicto vestigio nisi in subiecto in quo fecit actionem. Addo etiam aëris raritatem et subtilitatem; ex quo non potest impressam caliditatem facile retinere. Quem modum respondendi secutum fuisse Averroem, legimus 2 De Coelo, Comm. 42, ubi hanc exagitat quaestionem. Sunt autem haec eius verba, quibus proposuit eandem difficultatem de ablata combustione et calore, sublato speculo a quo fit reflexio, quam nos supra attulimus pro adversariis: < Cum igitur posuerimus cor- 30 pus tersum, a quo radii reflectuntur ad locum in quo radii erant ante, videmus, illum locum calefieri qui erat ante frigidus; et si illud corpus tersum auferamus, auferetur reflexio et refrigerabitur locus. Igitur ex hoc apparet, quod radii ca- lefaciunt per se; et eos non esse corpus declaratum est, nedum ut sint corpus ca- lidum. Quae cum dixisset, affert deinde unam solutionem supra allatam etiam a nobis, quod lumen generat calorem, veluti etiam motus, tamquam causa aequi- voca. Deinceps vero, hac solutione minime contentus, hanc alteram affert, quam nos attulimus: sunt autem haec eius verba: «Etiam sic ultra apparet, quod aut est causa accidentalis, sicut de motu, aut erit causa consimilis per se, quae provenit nobis ex motu stellarum; quoniam non est remotum, ut ista forma copuletur cum 40