366 DE PHAENOMENIS reus, non est effectivus alterationis, nisi mediante corpore, saltem secundum phi- losophos et naturalem producendi motum, qui est ex subiecto, et non supponit agens infinitae potentiae, sed finitae; quod agens, etsi sit incorporeum, non tamen potest aliquid creare, non modo iuxta philosophorum sententiam, verum etiam ex theologorum assertione; quare S. Augustinus, 3 De Trinit., asserit Angelos, neque malos neque bonos, posse aliquid creando producere, sed approximando activa passivis. Quod si permanet aeterna generatio et corruptio, et haec circulo, iuxta Peripateticorum sententiam, hoc fit aeterna permanente prima materia et aeterno permanente primo corpore, nempe Coelo. Quare patet, quod, si generatio et cor- ruptio semper futura sit, ut antiqui philosophi existimarunt, et ut lumine naturali to ab Aristotele probatum est VIII Physicorum, Coelum non est generabile nec cor- ruptibile: quod sufficit ad confutandam hanc sententiam, quae asserit Coelum et sydera esse ignea. Memini, cum aliquando exagitarem hanc quaestionem Romae cum Excellentiss. Gallileo, adstante viro doctissimo Antonio Persio, nec non eru- ditissimo atque illustrissimo Federico Caesio, Marchione Montis Caelii, nec non aliis doctis viris, hoc argumentum me attulisse; cuius vi ductus D. Gallilaeus non ne- gavit, necesse esse dari hoc primum corpus inalterabile et incorruptibile, sed hoc esse Solem. Quod si verum est, cum Solem, et quoad sydus et quoad orbem, vi- deamus eiusdem substantiae esse cum caeteris syderibus et orbibus; necesse est, Coelum reliquum ac caetera sydera esse pariter incorruptibilia, ut Solem. Neque 20 obstat, caetera sydera mutuari lumen a Sole, Solem autem ex se ipso lucere; cum Sol eam proportionem habeat in Coelo, quam cor in animali; ac veluti nihil obstat, reliquas animalis partes esse animatas et de essentia animalis, quamvis vitam et calorem mutuentur ab ipso corde, ita nihil obstat, caetera sydera esse de essentia ipsius Coeli atque eius naturam participare ut Sol, quamvis Sol nobilius eam participet. Quinimo, cum Coelum sit animatum et animal quoddam (ut non modo Aristoteles sensit, secundo De Coelo, verum etiam Plato et alii quamplures philo- sophi), necesse erat ex diversis partibus constare, tamquam corpus organicum: anima enim organici corporis est actus, sydera autem et astra coelestis corporis sunt organa; illis enim Coelum suas actiones operationes producit. Ex quibus 30 non modo propositae quaestionis veritas constabit, verum etiam allatae prius pro contraria sententia rationes solventur. At primo, argumentum primum: quomodo Coelum ipsum et astra, ac potissimum Sol, cum non sint calida, in his inferioribus caliditatem faciant: non enim attritione et motu, ut Aristoteles, 2 De Coelo, statuit, cum attritio non possit fieri in extremo corpore, nisi prius fiat in medio; non autem in medio, nisi Coelum sit corruptibile; ergo neque in extremo, nempe in igne aut aëre et sublunari Mundo. Pro cuius solutione dicitur, non esse verum, quod assumitur, Solem tantum calefacere atterendo inferiorem aërem vel ignem (tunc enim verum esset et necessarium, prius atteri et pati intermedios orbes); sed totum Coelum (hoc est, aggregatum ex omnibus orbibus) calefaccre atterendo con- 40
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/367
Haec pagina nondum emendata est