Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/364

Haec pagina nondum emendata est
363
in orbe lunae etc.

novissime in Sagittario ortam omnes vidimus, non modo philosophiae aut mathematicae studiosi, verum etiam gregarii et vulgares, neque cuiquam indocto vel docto aliud visa est quam stella octavi orbis), cum itaque ex his omnibus notum sit, Coelum esse generabile et corruptibile, neque inter talia corpora ullum aliud magis affine et magis conveniens naturae Coeli sit quam ignis; sequetur, Coelum ipsum nullam aliam habere substantiam quam igneam. Ignis autem cum aut in materia tenui accensus sit, et talis minus habet lucis et caloris, ut flamma; aut in materia crassa et densa, et huiusmodi multum habet lucis et caloris, ut antrax; cum Coelum minimum habeat lucis et caloris, astra autem quampluri- mum; sequetur, Coelum esse tenuissimum ignem, astra autem crassum et densum; atque orbium substantiam, ex tenuissima materia atque rarissima, flammae proportione respondere; astra autem, ex magis densa et crassa, antracibus et accensis prunis. Cuius rei certissimum affert argumentum colorata lux, qua praedita astra vario atque diverso modo refulgent, prout varia sit materia in qua sunt accensa: quare Martem splendore veluti rubicundo, Iovem autem fulgido ac hilari, Venerem nitido et pulchro, Saturnum subobscuro et pallido, Mercurium caeruleo, Solem candidissimo ac nitidissimo, Lunam autem argenteo, fulgere conspicimus. Non mirum igitur est, antiquos illos philosophos, ita de Coelo sentientes, in tam varias de astris concessisse sententias, ut alii ignitos lapides de terra raptos, quod Anaxagoras, alii inflammatos pumices, quod Diogenes Physicus, alii candentes ferreas laminas, quod Archelaus, alii ardentes nubes quae nocte accendantur die extinguantur, quod Xenophanes, alii globos igniti aëris, quod Anaximander, existimarint. Quae si vera sunt, aut vera esse necesse sit, ut supra probatum fuit; cum Luna, inter omnia sydera, Terrae naturam maxime sapiat, ut ipsemet Aristoteles fatetur; non erit fortasse absonum dicere, illam, continuo Solis calore et lumine, quo semper dimidiata fulget, veluti exesam aut ambustam, tales huiusmodi habere magnas inaequalitates atque asperitates in superficie, quae montium atque convallium et voraginum speciem praeseferant: aut eam esse ad similitudinem exusti lapidis et pumicis, qui multos habet poros et cavi30 tates; quam sententiam probare visus est Keplerus in sua Dissertatione cum Sydereo Nuntio, et ad illam horum phoenomenûm causas referre. Hanc sententiam, quod Coeli et astra sint ex igne conflata, quamvis prisca omnis philosophia ratam habere visa fuerit (omnes enim ante Aristotelem philosophi, aut Coelum ex igne, aut ex igne et terra, vel etiam ex quattuor elementis, quod Plato, Aristotelis praeceptor, constare existimarunt), hanc, inquam, sententiam (quam etiam paulo ante nostram aetatem Bernardinus Telesius, vir priscae philosophiae studiosus, nulli sectae addictus, et novus philosophiae post multa saecula exarchus, renovavit) licebit nobis libere et sine offensione confutare, ex eo praesertim, quod de Coelorum et syderum substantia nihil definitum a Sacris Litteris vel ab Ecclesiae 40 auctoritate adhuc accepimus. Quamvis enim secunda D. Petri Epistola, cap. 3, ha-