Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/363

Haec pagina emendata est
362
de phaenomenis

Coeli est eiusdem rationis cum materia horum inferiorum, erit etiam et extensibilis ac quanta (prout est); quare et eius forma extendetur ad eius extensionem, si est forma informans et constituens, ut supponitur. Cum autem talis forma contineat eminenter perfectiones omnium formarum inferiorum corporum, quae quidem, etsi specie, hoc est in natura sua, sunt finitae, tamen numero, hoc est in materia, sunt infinitae (cum materia ex se ipsa non sit finita, neque ex forma sit finita, cum talis forma in materia possit multiplicari in infinitum); sequetur, ergo, in Coelo actu dari infinita individua omnium specierum, ac ita Coelum ipsum esse Omniseminarium illud et Chaos Anaxagorae, tot rationibus a physicis confutatum. Addo etiam, quod haec forma Coeli, aut est extensa ad extensionem materiae quantae, et tunc erit divisibilis et corruptibilis, aut non erit extensa, et tunc non explebit omnem appetitum materiae: forma enim indivisibilis non potest perficere privationem formae divisibilis; nisi dicamus, formam indivisibilem esse divisibilem, quod est impossibile, cum dicat contradictionem. Neque vero negare possumus hanc compositionem in Coelo, ut negavit Averroes; non solum quia Coelum dimensum est et quantum, quod sine compositione materiae et formae non contingit, verum etiam, quod magis urget, quia Coelum, ex ipsomet Aristotele, puriores et impuriores habet partes. Ita enim, primo Meteorolog., de Coelo inquit: «Quod enim sursum est et usque ad Lunam, dicimus esse corpus alterum et ab igne et ab aëre; quinimo et in ipso, hoc quidem purius esse, illud autem minus sincerum, et differentias habere, et maxime qua desinit ad aërem et ad eum, qui circa Terram, Mundum.» Quod non modo compositionem ex materia arguit, verum etiam ex materia, quae secum privationem et corruptionis causam habeat: ubi enim impurum est, ibi est privatio puri, et imperfectio quae ad ulteriorem pervenire potest perfectionem; quare, et corruptionis aptitudo. Sed, praeter haec, Coelum esse corruptibile ex eo constat, quod eius partes genitae et corruptae saepius visae sunt. Non modo enim Hipparchus, ut Plinius lib. 2 asserit, novam stellam sua tempestate genitam deprehendit; verum etiam et paulo superioribus annis eas de novo genitas nostrum saeculum bis observavit, unam anno 1572 in Cassiopea, alteram vero anno 1604 in Sagittario (cum Iovis et Saturni coniunctio in eodem signo adhuc duraret), quae primae magnitudinis visebatur, ut Canis Maior, splendore autem Iovis plurimum, Martis autem etiam aliquantulum, naturam referebat: quae omnes verae reputatae sunt, non exhalationes, cum supra elementarem orbem conspicerentur ac scintillarent, et mathematicorum omnium communi iudicio et consensu nullas facerent paralaxes; ita ut vera apparuerit Hipparchi coniectura, qui ex ortu novae illius stellae sua tempestate, qua die fulsit, ad dubitationem est adductus an ne hoc saepius fieret. Si igitur Aristoteles ex eo Coelum ingenerabile et incorruptibile statuit, quod nulla eius pars tot saeculis sit genita aut corrupta; cum contrarium experientia constet, tum veterum monumentis, tum etiam recenti omnium, qui adhuc vivimus, observatione (stellam enim