virtus activa corporis lucidi non est totaliter exhausta, et non tantum causavit quantum potest causare, tunc ulterius, si non potest secundum lineam rectam agere (secundum quam natura maxime agit, quia illa est brevissima et efficacissima ad agendum), agit secundum aliam lineam isti propinquiorem, et hoc fractam, vel reflexam, si nihil potest agere ulterius, reagendo in idem passivum in quod prius. Ita Scotus, 2 sent., dist. 13, respondet ex Avicenna: sed haec responsio redarguitur manifeste. Si enim hoc esset verum, virtutem scilicet activam corporis lucidi et luminis, reagendo in idem passivum, producere ignem, non autem radios vere reflexos aut refractos, tanquam multiplicatas substantias, eum causare; tunc virtus haec activa luminis, cum id causare non possit, nisi potentiali quam habet calefaciendi virtute, produceret ignem in medio aëre, per quem agit et per quem iterum reagit: quod necessarium est; non enim qualitates transmigrant de subiecto in subiectum. autem talis caliditas in aëre producitur, producitur per modum habitus, ut caeterae qualitates, praeviis multis dispositionibus; quare non facile amovebitur, sed diutius permanebit; et ita aër per aliquod tempus caleret, quinimo conflagraret. Cuius tantum contrarium experimur: si enim a concavo speculo reflectantur solares radii, profecto in illis accendemus ligna: auferatur deinde statim speculum, et subito applicetur manus loco ubi inciderat reflexio radii, quae fecerat combustionem, nullum sentiemus calorem in illa parte aëris impressum; quinimo, si alium in locum transferatur speculum, ita ut alibi concipiat Solis radios, statim ibi accendetur ignis in materia approximata: ita ut manifeste pateat, substantiam calefacientem multiplicatam ignem accendere, non virtutem. Quare ita arguo contra Scotum: aut virtus productiva caloris, quae reagens producit ignem, movetur ad motum speculi, dum in alio loco accendit ignem; et tunc accidens migrabit de subiecto in subiectum: aut non movetur; et tunc quomodo producit ignem in alio loco? Sed respondebit quis: Non movetur virtus productiva caloris, sed gignitur nova virtus, dum speculum in alio loco positum idem lumen concipit et reflectit. At, contra, tunc quaero de illo calore paulo ante producto ab eodem lumine in alio priore loco, utrum permanet, an periit? si permanet, quare non sentitur? si periit, a quonam periit, in tam exigua et vix sensibili temporis mora? Nec dici potest, calorem recedere simul cum lumine ad recessum radii: nam statim accedit, et recedit in instanti aut in tempore insensibili, ad praesentiam vel absentiam corporis lucidi; at calor, veluti non potest nisi in certo temporis spatio produci, ita non potest nisi in certo temporis spatio corrumpi. Quapropter integra remanet dubitatio a refractione et reflexione lucis petita, nisi dicamus radios vere reflecti ac refrangi, tamquam substantiam igneam ab aethereo igne manantem, ac, ita multiplicatos, ignem accendere et generare, ut contestatur sensus. Praeterea, non leve argumentum ex ipsomet Aristotile desumitur, quo probatur Coeli substantiam esse igneam: si enim vitalis calor, qui animae deservit, quique faecunda facit semina et omnia generat,
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/361
Haec pagina emendata est
360
de phaenomenis