dem rationis erunt totum et partes; quare Terra unius Mundi eiusdem rationis erit cum Terra alterius Mundi. Si igitur verum est, plures esse Mundos, sequetur quod, si Terra unius Mundi est in centro, Terra alterius Mundi erit extra centrum: aut igitur tendent ad Terram unius Mundi, tamquam ad locum centri, ac pariter caetera elementa ad proprium locum, et tunc unus fiet Mundus: aut non tendent, et tunc violenter in eo loco manebunt; quod est absurdum, nullum enim violentum durabile. Omitto, inquam, hoc argumentum, quod aliquo modo titubat in suppositione, quod necesse sit omne elementum tendere ad proprium et determinatum locum, nempe grave ad medium, leve autem ad oppositum terminum: quam quidem suppositionem concedent adversarii in proposito unoquoque Mundo, non autem coguntur concedere in pluribus; quare non coguntur concedere, Terram unius Mundi debere tendere ad Terram alterius Mundi, etiam si sint eiusdem rationis: nam sufficit analogia ad operationem formae eiusdem speciei, nempe quod, veluti terra unius Mundi, extra centrum sui Mundi constituta, tendit ad centrum sui Mundi, ita Terra alterius Mundi, extra centrum sui Mundi posita, tendit ad centrum sui Mundi, non autem ad centrum alterius Mundi, cum unusquisque Mundus seorsum sumatur, et uniuscuiusque Mundi proprium sumatur centrum et propria circumferentia. Omitto etiam aliud argumentum, quo utitur S. Thomas in 1 libro De Coelo: nempe, quod si plures essent Mundi, aut essent diversae rationis cum hoc Mundo, aut eiusdem; si eiusdem, tunc essent frustra; si alterius, tunc reliqui Mundi non continerent totam perfectionem unius Mundi, ad cuius similitudinem dicti essent Mundi. Huius enim argumenti priorem sequelam negaret Democritus, aut contemneret: primo, illam negaret, quia, etiam si eiusdem rationis essent alii Mundi praeter unum, tamen non essent frustra plures; forent enim ad conservationem speciei plures, ne tota species interiret, cum singulos Mundos corruptibiles statuat, veluti caeterarum individua specierum: secundo, illam contemneret; nam quid ad Democritum, plures Mundos esse frustra, si nihil consulto nec propter finem, sed omnia temere et fortuito, fieri et conservari astruit? Quare hoc uno tantum Democritum et sui sectatores impetam argumento, et eo quidem validissimo; quo etiam magno illo Alexandro maior existam. Ille mocriti opinione et rationibus, non modo se persuasum, verum etiam victum, prodidit, dum ingemuit, audita Democriti sententia, in tanto Mundorum numero se unius tamen, neque adhuc devicti, angustissimis spatiis contineri: quod perbelle risit Satyricus his carminibus:
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
Aestuat infoelix angusto limine mundi,
Ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho.
At ego uno tantum hoc argumento eius opinionem abunde, ni fallor, redarguam et superabo; quod quidem Alexandro minime fuit possibile, qui per summam am-