neutro, ergo nec ab utroque: vacuum ergo, prorsus vacuum ac inane, est hoc vacui comentum, cui opinio haec vanissima de pluribus Mundis innititur. Sed et alterum principium, nempe quod in hoc vacuo infinita volutentur corpuscula, prorsus atoma et impassibilia, guae, a se ipsis agitata, fortuito concursu omnibus existant causae, non minus absurdum est, quinimo longe magis; tot enim continet absurda, quot habet verba. Impossibile enim est, corpuscula haec esse infinita et in infinito vacuo volutari: si enim corpora haec sunt infinita, vacuum non datur, nec finitum nec infinitum; infinita enim corpora omne spatium implent, quinimo exsuperant, cum infinita pertransiri non possint. Quod si quis dicet, Infinitum vacuum repleri non potest; et ego dico, Infinita corpuscula consumi non possunt. Quare ita arguo: aut vacuum excedet corpuscula, et tunc corpuscula non erunt infinita; aut corpuscula implebunt vacuum, et tunc vacuum non erit infinitum: utrumque igitur est impossibile. Praeterea impossibile est, infinita haec corpora posse dari, cum infinitum actu nec in quantitate discreta nec in continua dari possit; implicat enim contradictionem, ut Aristoteles, 3 Physicorum, demonstravit. Nec idonea est responsio supra allata, quia haec corpuscula non dicuntur actu esse, cum sint semper sub aliqua forma, nec sine forma reperiri possint; quemadmodum nec materia prima, quamvis sit natura interminata et quanta, non tamen dicitur corpus actu infinitum, quia numquam actu invenitur talis, sed semper est sub aliqua forma, quae illam terminet: nam longe diversa inter se sunt haec exempla; et longe diversa est opinio Aristotelis de natura materiae primae, et Democriti de natura atomorum. Aristoteles enim existimavit, materiam primam esse omnino potentia; ac propterea nec quid, nec quale, nec quantum, nisi in potentia tantum. At Democritus sua atoma actu esse voluit etiam determinata natura atque figura praedita, alia quidem rotunda et igneae naturae, magis mobilia, alia autem alterius; ut non solum ex Aristotele, id referente, constat, verum etiam ex Lucretio, eius assecla. Praeterea impossibile est, haec esse corpora et esse atoma; cum omne corpus sit continuum, et omne continuum sit divisibile in semper divisibilia. Praeterea impossibile est esse impassibilia: quia tunc corpora, quae ex ipsis constarent, impassibilia pariter essent, ut arguunt non solum philosophi, sed etiam medici; quare omnis alteratio, omnis generatio et corruptio, auferretur. Impossibile etiam est, quod asseritur, ipsa a se ipsis moveri, cum nullum indivisibile sit capax motus: omne enim quod movetur necesse est sit partim in termino a quo, partim in termino ad quem, ut Aristoteles arguit sexto Physicorum; indivisibile autem non habet partes. Si autem corpora sunt, non possunt moveri a se ipsis; cum omne corpus quod movetur, necesse sit ab alio moveri, ut fuse Aristoteles, 7 Physicorum et 8, demonstravit, tum ratione, tum etiam inductione. Ratione: quia omne corpus constat ex partibus quantis, cum sit continuum; quod autem constat ex partibus, velut ad partium quietem quiescit, ita ad earum motum movetur; quod vero ad alterius motum movetur, non ex se ipso movetur. Inductione: quia omnia, quae moveri
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/352
Haec pagina emendata est
351
in orbe lunae etc.