Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/351

Haec pagina emendata est
350
de phaenomenis

vacuum cerni est impossibile. Alterum est, quod dicitur vacuum esse et infinitum; quod pariter est impossibile: aut enim, vacuum prorsus nihil est, aut, si est, erit spatium et locus carens corpore; at ubi locus est non est infinitum, locus enim continens est et terminans; ergo dicere vacuum et dicere infinitum, est prorsus dicere impossibilia ac sibi invicem pugnantia ex diametro. Ex quibus contra hanc positionem ita arguo: si vacuum hoc datur, aut est nobis notum, aut ignotum: si nobis est notum, nulla alia via potest esse notum, quam per comparationem ad locum habitam, nempe, quod, velut ex praesentia corporis in loco fit plenum, ita ex absentia corporis a loco fit vacuum; at hic modus cognoscendi simul est cum termino, non simul est cum loco; ergo vacuum infinitum nullo modo nobis potest esse notum, sed erit omnino ignotum. Quod si est omnino ignotum, quomodo Democritus devenit in eius notitiam et eorum quae in eo fiunt? Sed dicet aliquis, posse deveniri in cognitionem vacui, nulla habita analogia ad locum, ut est terminus et superficies corporis continentis, sed ut est spatium, quod quidem spatium nihil impedit esse trine dimensum et infinitum. Id autem ex eo probatur, quod tres lineae, se invicem secantes in eodem puncto spatii, possunt protendi usque in infinitum, ut in exemplo linearum ab, cd, ef, secantium se in puncto g, manifeste patet. Ad quod dicimus, hoc spatium trine dimensum non esse aliud nisi corpus. Impossibile enim est intelligere trinam dimensionem absque corpore, ut optime arguebat Aristoteles, quarto Physicorum, contra Stoicos, qui dicebant locum esse spatium: si enim spatium esset trine dimensum, tunc esset corpus; quare si corpus erit in spatio, tunc corpus erit in corpore. Nulla igitur alia via potest nobis innotescere vacuum, nisi ex loco, quatenus est superficies et terminus corporis continentis: dum enim haec superficies continebat aliquod corpus, et deinceps amplius non continet, dicitur vacua illo corpore. Quare validum et in suo robore est argumentum. Sed iterum ita arguo: si vacuum hoc infinitum esset nobis notum, aut sensu tantum cognosceretur, aut intellectu, aut utroque. Non sensu tantum: quia quicquid per sensum cognoscitur, per certam speciem a sensu perceptam cognoscitur; at vacuum infinitum nec habet speciem, quia vacuum, nec certam speciem habet, quia infinitum: tum etiam, quia quicquid sensu cognoscitur, ut est totus hic sublunaris Mundus et etiam superlunaris, plenum est, non vacuum; nullus enim nobis notus est locus, qui non sit aliquo corpore plenus, terra scilicet, aut aqua, aut aëre, aut igne, vel etiam aethere: ergo vacuum nullo pacto sensu cognoscitur. Quod si non sensu, ergo nec intellectu[§* 1]; quia nihil est in intellectu quod prius non fuerit in sensu: quod si a
Lapsus in citando: <ref> tags exist for a group named "§*", but no corresponding <references group="§*"/> tag was found