eius insaniam ridens; non erit propterea absonum et hanc opinionem expendere, ut, facta inductione per singulas opiniones ad quas haec phoenomena referri possunt, quod ab initio polliciti sumus, quaesiti veritas facilius innotescat. Opinabatur Democritus, immensum hoc, quod conspicimus, inane esse et infinitae vastitatis; in eo autem infinita corpuscula ingenerabilia et incorruptibilia, utpote prima rerum omnium principia, magnitudine minima, figura varia, atoma et impassibilia, perpetuo volutari, non ab aliquo movente, suopte impetu agitata, quae multiplici concursu, ordine figura atque positione varia, nec consulto nec ob aliquem finem, sed temere ac fortuito concurrentia, non unum, sed multos Mundos, producerent; nec modo multos, verum etiam infinitos, sive innumerabiles, qui semper fierent atque corrumperentur, prout varii atomorum concursus in unam aut in aliam figuram, situm atque ordinem coirent. Hanc vero positionem satis probabilem reddebant eius principia. Si enim spatium hoc adeo vastum est, multa aptum est continere corpora, nec exigua, sed vastissima, cuiusmodi sunt plures Mundi: quod si non modo vastum, verum et immensum sit et infinitum, infinitos etiam Mundos poterit continere; multi etenim Mundi, et innumerabiles etiam, infinito spatio contineri possunt, cum unumquodque ex ipsis terminatae sit atque finitae molis. Neque aliquid impedit plures aut etiam infinitos esse Mundos; quinimo necesse est ipsos esse: positis enim causis in actu, necesse est dari effectum actu; sed positis infinitis atomis ex se motis, ponuntur actu causae infinitorum Mundorum; ergo necesse est poni infinitos Mundos. Probatur minor: nam causae actu constituentes Mundum sunt materia et forma, cum Mundus sit corpus sensibile: at materia infinitorum Mundorum actu est; nam dantur atoma infinita per infinitum spatium volutata, quae ex constitutione cuiuslibet, etiam maximi, Mundorum numeri consumi non possunt; ergo datur materia infinitorum Mundorum: datur etiam et forma; nam forma cuiuslibet Mundi resultat ex figura, situ et ordine, atomorum; at haec omnia fiunt ex motu et concursu atomorum, non ab alio, sed ex se ipsis, agitatorum; haec autem, cum sint infinita, continuo et infinities agitantur, quare infinitis modis concurrunt; ergo infinitas producunt Mundorum formas. Nec obstat obiectio haec, infinitum actu non posse dari. Nam neque Mundi statuuntur infiniti actu, sed potestate; successu enim sunt infiniti, non simul, ut etiam sunt caetera individua; quod patet ex eo, quod suppositum est, ipsos semper fieri et corrumpi: neque atoma sunt infinita actu; cum numquam sint denudata a forma, sed semper sint sub aliqua forma, manente perpetuo generatione atque corruptione rerum, ex Democrito. Quare, veluti materia prima, quamvis ex sui natura interminata atque infinita sit, quinimo interminatae atque infinitae sit molis, non tamen dicitur corpus infinitum actu, quia actu numquam reperitur denudatum a forma, quae ipsam definit atque determinat; ita dicendum est de atomis, quae, quamvis sint infinita, quia tamen numquam forma definiente ac terminante destituuntur, neque ipsa
Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/349
Haec pagina emendata est
348
de phaenomenis