prima felicissimis Summorum Pontificum auspiciis instituta et aucta, altera vero prudentissimo perennis Reipublicae Venetae consilio erecta ac recta, veteres Athenas instaurant), auditorum frequentia, solertia et acumine exsuperat (ut feracissima est ea regio magnorum ingeniorum), successit, inquam, in hac Schola Portio Bernardinus Longus, philosophus eadem civitate ortus, eademque doctrina genuina Peripatetica informatus; vir numquam satis laudatus moribus et doctrina, qui longissimam aetatem in Aristotele interpretando exegerat: in cuius disciplina ego educatus, non potui me a iucundissima praeceptoris commemoratione, quamvis inopportuna, continere, laudans satyricum Poetam dicentem:
Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram,
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis
Esse loco.
Ut igitur eo, unde discessimus, revertamur, si terra moveretur, ut supponit Copernicus, tota iam conflagrasset, atque ea omnia sequerentur incommoda, quae Copernico exigua videntur ac flocci facienda, modo solas coelestium motuum constare faciat apparentias ac rationes. Sed quia affert adhuc ipse aliud argumentum ad probandam suam sententiam, adhuc illud expendemus. Dicit ipse, Coelum stellatum esse debere immobile ex eiusdem Aristotelis praeceptis, cum sit locus omnium; loci enim conditio, in eius diffinitione ab Aristotele assignata, est ut sit immobilis. Quod argumentum satis puerile est. Nam immobilitas sumitur penes situm atque positionem totius, non partium: alias neque navigium esset in fluvio tamquam in loco, cum eius undae ita continuo fluant; neque ullum corpus contineretur aëre tamquam loco, cum aëris partes semper novae succedant: quod idem est in ultimo Coelo; quinimo solum Coelum vere habet rationem corporis continentis immobilis, cum non possit situm mutare, et eandem semper habeat ad centrum positionem. Abunde igitur, ni fallor, monstratum est, Orphei, Philolai, Heracliti et Nicolai Copernici sententiam falsam esse et impossibilem; quare neque horum phoenomenûm causas ad hanc sententiam posse revocari, ut aliquibus minus recte philosophantibus fortasse videri posset.
Democriti opinio, quod plures sunt Mundi,
ad quam haec phoenomena referri possent, recitatur et confutatur.
CAP. VIII.
Verum quia posset adhuc aliquis haec, quae in Luna videntur, vera existimare, prout in Terra sunt, statuens multos esse terrestres globos, huic nostro adsimiles, et multos Mundos, ut Democritus statuebat, et ut Keplerus iocatur in sua Dissertatione cum Sydereo Nuntio, recentem auctorem damnati nominis et