Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/342

Haec pagina emendata est
341
in orbe lunae etc.

fini et contiguo coeli motu, ac hypeccauma, ut Aristoteles inquit, sequitur, ipsum pariter et reliquum aërem, totum aquae ac terrae globum circum ambire. Quae, ita ad sensum manifesta, ratione pariter sic confirmabimus. Quae fluida sunt, ut humida, et tenuissimas partes habent, veluti proprio termino difficile terminantur, ita facile alieno termino circumscribuntur: at huiusmodi sunt omnia elementa, excepta Terra; ignis enim ob tenues suae materiae partes, cum sit hypeccauma et fumus ardens, facile alieno termino figuratur, ut patet de flamma in clibano; aër autem et aqua, ob ipsorum humiditatem: ergo elementa omnia, excepta Terra, alieno termino atque aliena figura facile terminantur et circumscribuntur, nempe corporis continentis. At corpus continens, ipsum scilicet Coelum, sphaericum est et orbiculare: ergo sphaerica et orbiculari figura caetera elementa ab eo contenta sunt terminata. His suppositis, ita arguo. Quod est gravissimum in corporibus sphaerice dispositis et se invicem complectentibus necessario est medium et circa. centrum ita dispositorum corporum: sed Terra est gravissimum in elementis sphaerice dispositis et se invicem complectentibus: ergo Terra necessario est in medio et circa centrum ita dispositorum elementorum. At ita disposita elementa constituunt universum[§ 1]: ergo Terra est in medio et circa centrum universi. Maior prioris argumenti probatur; nam quod est gravissimum, in corporibus sphaerice dispositis, maxime distat a circumferentia, cum omnibus substet; veluti, contra, quod est levissimum, maxime prope circumferentiam est, cum omnibus supersit:

minor autem est iam probata[§ 2]: ergo totum argumentum est verum, conclu-

  1. coordinazione
  1. Manca la postilla richiamata con questo segno.
  1. Hanc coordinationem gravium et levium lubens admittam, quod, scilicet, gravissimum centrum occupet, corporum gravitate ac levitate praeditorum; sed memineris, Caelum ab hac coordinatione[1] esse immune, cum nec grave sit nec leve; ergo quod elementa occupent centrum Caeli, nulla adhuc ratione demonstratum est. Vide in signo.[# 1]
  2. non si accorgono questi signori Peripatetici di un grave errore che commettono, con danno notabile dell'istessa filosofia che professano; e questo è il produr quante più possono ragioni, tolte dalla 30 medesima filosofia, per confermar una conclusione falsa; onde poi, chiaritasi la falsità di questa sola, tutte quell'altre restano parimente false. E' fanno come quell'avvocato, che per difesa di un delinquente cercano di produr molti falsi testimonii: ma, accadendo poi che il principale resti convinto, non solo egli, ma tutti i testimonii restano infamati; talchè, per purgar l'infamia di un solo, ne infamano 10, ed anco quell'istesso e sè medesimo più gravemente.