Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/333

Haec pagina emendata est
332
de phaenomenis

nullis mutatis, sequutum fiiisse Nicolaum Copernicum, mathematicum celeberrimum, legimus in suis libris De revolutionibus coelestium orbium, quos Paulo Tertio, Pontifici Maximo, nuncupavit. Hic suarum Revolutionum lib. 1, cap. 10, Solem immobilem statuit[§ 1]

, supra quem Mercurium octuaginta dierum spatio, supra Mercurium Venerem novem mensium curriculo, supra Venerem autem Tellurem, primum quidem velocissimo diurno motu ab occasu in ortum, deinceps vero annuo motu, simul cum Luna, circumvolvi, ac circa Tellurem Lunam in proprio epicyclo ferri, supra Tellurem et Lunam Martem bima revolutione, supra quem Iovem duodecim annorum spacio, ac supra eum Saturnum annorum triginta, supra quem tandem stellarum fixarum orbem immobilem permanere. Hanc autem suam sententiam non modo ex uniformi motu et phoenomenis Solis ac caeterorum planetarum, quae hac supposita thesi certissime inveniuntur, nititur comprobare, verum etiam, quod miraculum est, physicis argumentis ac rationibus; quibus et ipsam astruere et contrariam destruere posse suadere nititur{{#tag:ref|mirum fuisset si peripateticis rationibus id probandum sumpsisset; sed quod naturalis effectus physicis rationibus confirmetur, rationabilissimum est.[1]. Quae si vera sunt aut possibilia, non mirum erit, si, hoc perspicillo Lunam propius videntes, in ea montes, convalles, lacus, maria, insulas, promontoria, et ea quidem longe maiora, quam hac nostra Terra, videmus (ut de altitudine montium longe malori, quam sint nostrates, certissimam habuit demonstrationem doctissimus Gallilaeus in Sydereo Nuntio), cum ipsa altera Terra sit, aut Terram esse nullum sit inconveniens. Sed age iam ad argumenta Copernici veniamus: ac primum Tellurem supra Mercurium et Venerem constitutam esse, Solem autem in centro immobilem permanere, ex eo probat, quod ab apparentibus Solis ac caeterorum planetarum motibus colligitur, quorum ratio bis suppositis constat, ac certa permanet, cum alias multa absurda ac impossibilia sequantur; quinimo Terram non posse esse centrum, neque in centro, ita probari potest. Si terreus globus aut centrum aut in centro esset, tunc esset centrum, vel in centro, totius Universi aut partium: at neutrum potest esse: ergo nullo pacto est centrum vel in centro. Quod neutrum possit esse, probatur. Non potest esse partium Universi: quia si esset, esset centrum, vel in centro, circa quod verterentur planetarum globi tamquam universi partes: at hoc impossibile est, nam planetae habent motum a Terra eccentricum (ut manifestum est; quinimo astronomi omnes ob hoc coguntur planetas, non modo in orbibus eccentricis constituere, quorum vastissima sit crassities ex una parte ubi absides pla-

  1. rationibus demonstret[ur] confirmetur
  1. oportuisset integrum legere librum, et omnes rationes et observationes perpendere.