Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/330

Haec pagina emendata est
329
in orbe lunae etc.

ximis aestibus diei quam longissimi, nempe dierum nostratium fere quindecim, quibus Luna a Sole continuo illustratur. Quae omnia et ipse libenter admitterem; modo crypta adeo ingens vini dolia contineret Italico more, quo potius ad vinum asservandum, quam ad umbram captandam, subterraneas nobis cellas et cryptas excavamus. Sed quonam navigio eo afferretur vinum Creticum aut Neapolitanum, vel etiam, si lubet, Albanum? numquid alis an velis instructo? Hoc Keplero relinquo negotium: nobis absque difficultate optimum semper in promptu est. At oblitus fueram, me dixisse ibi esse amoenos vitiferos colles: illic itaque vindemia fit copiosa magis ac affluens, quam in nostrate hoc infelici orbe; ac propterea capacissimam sibi cellam illam vinariam incolae excavarunt, cuius orificium tantum est, ut etiam a nobis vastissimum prospiciatur. Sed locati iam satis sumus. Ne quis fortasse ex vulgo hanc aut huic adsimilem aliquam opinionem ex bis observationibus colligat, breviter omnes sententias, tum veterum tum etiam recentium philosophorum, ad quas haec phoenomena referri possunt, recensebo, et ad calculum notissimae veritatis expendere pro viribus tentabo.

De Telescopii veritate.

CAP. V.

Verum quia multi sunt, qui non modo persuaderi non curant, verum etiam ne persuadeantur impediunt, ac, ne caeteris de recens apparentibus planetis aut de bis phoenomenis asseverantibus credant, instrumentum decipere praedicant idque praestigiosum prorsus esse et fallax; propterea quae de ipso, tum ego tum etiam multi alii, neque stolidi sed accurati, viri, et qui ad haec experimenta centra dicendi animo accesseramus, certissima et oculata fide cognovimus, operae praetium erit supponere et referre. Verum antea de origine atque inventione huius perspicilli aliqua dicere non erit absonum. Fuit autem eius inveniendi primus author, omnium consensu, et testimonio clarissimi viri Kepleri Caesarei Mathematici, Ioannes Baptista a Porta Neapolitanus, vir nobilis et doctissimus, ac naturae arcanorum solertissimus indagator, qui decimoseptimo suae Naturalis Magiae libro, capite decimo et undecimo, inventionem huius admirabilis instrumenti distincte et ex arte prodidit. Dixi autem distincte et ex arte; nam septuaginta iam ab hinc annis Hieronymus Fracastorius huiusmodi instrumenti usum commemoravit libro suo, quem Homocentrica inscripsit, cap. 8., bis verbis: «Qua de causa in eadem aqua, quae in summo cernuntur minora apparent, quae in fundo maiora; et per duo specilla ocularia si quis perspiciat, altero alteri superposito, maiora multo et propinquiora videbit omnia». Sed bis verbis indistincte huius instrumenti fabricam vix prodidit, nulla assignata aut edita ratione eius structurae et usus; quae omnia perbelle tradidit Porta ex Usu Crystallinae lentis, qua multiplicata vim visivam in immensum spatium, ut vix credibile esset, proferri posse asseruit,