Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/328

Haec pagina emendata est
327
in orbe lunae etc.

crescit, multis atque conspicuis veluti maculis sunt conspersae, quae ex parte Solem propius aspiciente ac Soli adversa nigricantes apparent, ex parte autem aversa Solis lucidioribus radiis quasi candentibus iugis coronantur; quod argumentum pariter inaequalitatis superficiei est, cum ab adversis radiis sublimiora magis illustrentur, humiliora autem minus. Quare et obscuriora apparent, ut terrestri hac nostra regione contingit, dum Sol horizontem adhuc non superavit; tunc enim ab erumpentibus Solis radiis altiorum montium summitates illustrantur ac lumine fulgent, humiliora autem loca atque convalles adhuc tenebris obsidentur. Tertium est: ex cavitate quadam, ut Gallilaei utar verbis, quam in medio fere Lunae conspicimus, tum crescente tum decrescente Luna ad quadraturam, quae orbiculari perfecta figura veluti altissimis iugis circumvallatur, assimilat figuram hanc Boëmicae terrae, si altissimis montibus in speciem perfecti circuli ambiretur: huius peripheriae extrema ora, opaco contermina, observatur lumine illustrata, antequam lucis terminus ad medium figurae diametrum pertingat; ergo inaequalitas est in hac parte illuminata: si enim aequalis esset superficies huius circuli, prius illuminaretur dimidium diametrum peripheriae, quam opposita peripheria; modo, antequam ad dimidium diametrum perveniat illuminatio, illuminatur adversa peripheria; ergo longe magis eminet peripheria, quam diametrum. Quartum et validissimum argumentum est apparentia quarundam macularum luminis in opaco, quae longe a linea terminante opacum et luminosum dissitae sunt, et paulatim accedente illuminatione crescunt, quousque tandem cum luminosa parte coniungantur, et varias ad opacum terminationes efficiunt; quod validissimum esse argumentum dixi: quandoquidem si lenis esset superficies et globosa, non ab adverso ac distanti opaco partes inciperent illustrari, donec luminoso coniungerentur, sed a propinquo illustrato corpore lumen in opacum protenderetur. Observat praeterea in illustrata Lunae parte, quae clarior apparet (dico, quae clarior apparet, cum in Luna illuminata etiam quaedam magnae maculae obscuriores ab omnibus videantur absque perspicillo, quae, cum semper pariter visae fuerint, iuremerito antiquae appellantur), observat, inquam, in clariori Lunae parte tam frequentes clariores maculas obscuriore circulo ac limbo distinctas, qua parte Sole propinquo aspiciuntur, ut pavonis caudae oculis distinctae eam assimilet vel crystallinis cyathis glacialibus. Ego multis candidissimis gossipii floccis simul acervatis, ut mihi visa est, ipsam similem iudico: tales etiam candidas nubes tenui vento dispersas saepe conspicimus. Haec cum videretur in parte clariore, partes minus clarae, quas antiquas maculas diximus, aliter conspiciuntur: non enim consimili modo interruptae, neque vallibus aut montibus refertae, cernuntur, sed magis aequabiles et uniformes; solummodo enim clarioribus nonnullis areolis hac illac scatent; adeo ut, si quis veterem Pythagoreorum sententiam exsuscitare velit, Lunam scilicet esse Tellurem alteram, eius pars lucidior terream superficiem, obscura vero aqueam, magis congrue repraesentaret. Sibi autem nunquam dubium