DE LUNARIUM MONTIUM ALTITUDINE
PROBLEMA MATHEMATICUM
Nova de caelestibus corporibus, et ab orbe condito per tot saeculorum
memoriam ad hanc nostram aetatem inaudita, huc attulimus, Serenissime Princeps,
Patres Religiosissimi caeterique auditores nobilissimi. Quod si qui, proximo
saeculo, ignotos Oceani sinus penetrantes, remotissimas terrarum oras invisentes,
feras et barbaras nationes debellantes, novos terrarum orbes, pene dixerim,
condiderunt; eos meritis laudibusque perennis apud posteros fama ad aeternam
nominis gloriam supra caeteros mortales evexit; quibus laudum praeconiis eos
extollas, qua demum admiratione prosequare, qui nostra hac aetate et proxime
elapsis annis invisos priscorum saeculis Planetas dispexerunt; qui a pluribus
stellis, quas antiqui Nebulosas appellabant, velum illud, ac nebulam, quae in hanc
usque diem inspectantium oculis officiebat, absterserunt; qui Lactei Circuli
candorem, quasi lucidum lac, in minutissimos stillarum globulos coegerunt, qui Lunae
vultum rugosum montibus, ac quasi prae nimia aetate senescentem,
deprehenderunt; qui denique tot novos orbes, immo pene tot caelos, quot astrorum examina,
compererunt? Orbes, inquam, hoc nostro quem calcamus orbe tanto
praestantiores, quanto terrenis caelestia antecellunt, eo maiores, quo vel minutissimi
sideris ambitum terrarum orbe infinitis prope excessibus maiorem constans
astronomorum sanxit sententia. Digni profecto sunt, qui haec invenere, quos grata
posterorum memoria in caelestibus iis sedibus collocatos aeternet, de quibus ad
nos tam mira, tam inopinata, tam inaudita, detulere. Sed nos in tam densa
rerum novarum segete, caeteris omnibus praetermissis, Lunam unam selegimus, de
cuius novis atque admirandis phaenomenis unum aut alterum, mathematica