visse sufficiat, eum, qui in explorandis e Caelo ipso iis, quae hodie in medium proferam, oleum et operam perditum iri nolit, necesse esse, ut organum habeat ita elaboratum, ut obiecta, etiam utcunque remota, saltem quingentis vicibus maiora, quam in se ipsis sunt, oculo exhibeat; quod perspicillum hoc....[1] quo observationes quas referam factae sunt, egregie praestat: multiplicat nam superficiem visam in distantia palmorum octodecim bis millies et quingenties, in distantia vero palmorum trecentorum millies et sexcenties. Quod vel hac experientia exploratum habetur. Constitui facere circulos duos, circulum A[2] et circulum B, quorum minoris diameter ad diametrum maioris proportionem habebat quam unum ad quinquaginta, et proinde circulus ad circulum habebat quam unum ad duo millia et quinquaginta, per secundam duodecimi Elementorum Euclidis: hoc est, circulus maior continebat minorem bis millies et quingenties, et tamen visus minor per perspicillum, aequalis apparebat maiori, viso ab oculo libero et absque perspicillo. Perspicillum ergo obiectum circulum minorem, bis millies et quingenties reddebat maiorem, quam in se esset, posita, ut antea diximus, oculi ab obiecto, distantia palmorum octodecim. Similiter, descriptis duobus circulis A et C, quorum minoris A diameter, ad diametrum maioris C proportionem habebat, quam habet unum ad quadraginta; idest circulus A ad circulum C, quam unum ad mille et sexcenta, per eandem secundam duodecimi Euclidis; visus minor circulus, in distantia palmorum trecentorum, beneficio perspicilli, aequalis apparebat maiori viso ab oculo libero et absque perspicillo, Perspicillum ergo hoc nostrum circulum minorem, reddidit, respectu visus seu in apparentia, millies et sexcenties maiorem quam in se esset, posita distantia ipsius ab oculo palmorum trecentorum.
His praemissis, ut totius rei exordium ab ipsa Luna sumamus, certiores vos primo facio, in ea Lunae facie, quae ad aspectum nostrum vergit, nuper hoc perspicillo perspecta et deprehensa fuisse, et quidem saepius visa esse, ea quae iam pridem Sidereus ille Nuncius hisce fere verbis nunciarat: ultra maculas illas maiores et antiquas, etiam ab omni aevo cognitas, videri in ea alias plurimas, per universam Lunae superficiem dispersas. Et quidem, quarta aut quinta post coniunctionem die, cum splendida nobis suis offert sese cornibus, terminus partem obscuram a luminosa dividens, non ovata aliqua aut uniformi, sed admodum sinuosa, linea designatur; ita ut, ultra lucis tenebrarumque confinia, complures veluti lucentes colles, hinc in partem obscuram, et contra tenebrosae veluti valles, inde in lucentem partem, excurrunt. Quinimo et maculas nonnullas nigricantes, plane a reliqua parte obscura avulsas, in illuminatae Lunae parte deprehendes: sed, quod maiorem affert admirationem, permultae apparent perlucidae
- ↑ Alla parola hoc seguono nel ms. un c minuscolo, e un' altra lettera che forse è un' A maiuscola; sigla di malsicura interpretazione, e che per ciò omettiamo: tanto più che, in manoscritto così scorretto, può credersi esser derivata da mala lezione dell' originale.
- ↑ La figura alla quale qui si accenna manca nel ms.