centro corporum diaphanorum magis vel minus a dextris vel a sinistris removetur. Ex quibus, cum omnes qualitates in hac visione deficiant, quas ad perfectam visionem concurrere oportet, et amplius aliae hallucinationum causae in refractione accidentes in hoc perspicillum concurrant, visas stellas, sive errones, vere erroneos, esse meras et certas hallucinationes et solummodo Iovis ipsiusmet imagines duplatas, triplatas et quadruplatas, prout media disposita reperiuntur ad eas repraesentandas, asseverare non dubito.
Propterea, cum omnia, quae mihi in praesens afferenda erant enodata et declarata sint, superest ut Deo Opt. Max., omnium bonorum datori, gratias agam ingentes, qui mihi, etsi animum multis multisque implicitum curis et difficultatibus distractum habuerim, tamen, ut praesens opusculum ad exitum perducerem, concessit, ut veritas, cuius ipse est fons et origo, innotesceret. Vos autem, praestantissimi et celeberrimi Viri, quorum me discipulum fateor et haberi volo, qui haec legetis, has rationes perpendite: quas, si probabiles et firmas existimabitis, non mihi, sed Deo Opt. Max., adscribetis; si erroneae existent, mihi homini existenti ignoscetis, et amantissime ex errorum lapsu sublevabitis: etenim, sine luce per tenebras ambulare itineris inscium, perdifficile est.
Finis.
Μόνῳ θεῷ τιμὴ καὶ δόξα.