Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/248

Haec pagina emendata est
247
astronomica, optica, physica

setur. Lux enim et radius visualis pertransit per diaphana corpora, et refrangitur cum occurrit corpori, cuius diaphanitas diversa est a corporis in quo existit diaphanitate; unde merito concludendum, visum, si in visione directa decipitur, magis autem in reflexa fallitur, in hac refracta multo magis hallucinari. Etenim non solum praeallegatae causae et incommoda in hanc concurrunt directae et reflexae visionis, sed et alia praecipua incommoda, cum quatenus et de directa vel simplici participat, quod oculus iaculetur radium visualem in rem visam, cuius basis est in imagine rei visae, conus autem in pupilla, et de reflexa, quatenus media diaphana, non uti corpus lucidum et tersum ad oculos reflectant imaginem rei visae, sed in hac refringant radios transeuntes, et alium in locum, quam extat res visa, refrangant imaginem. Nam refractio, non solum decipit visum propter tria incommoda in reflexione narrata, nempe rem visam non videri in suo loco, cum appareat imago opposita visui in speculo; et in refractione res comprehenditur in loco imaginis, unde positio formae comprehensae erit alia a positione rei visae, et sic de commixtione coloris, speculi et de debilitatione lucis et coloris: nam refractio debilitat formam rei visae, scilicet formam lucis et coloris, quae sunt in re visa, cum similiter ea quae sunt in aquis et extra vitrum et similia, quando refranguntur, deferant secum et aquae, vel vitri, vel cristalli, vel lapidis colorem in quibus existunt, vel per quae transeunt, immixtum cum colore imaginis. Sic propter alia accidentia, quae visionem directam fallunt, contingit debilitatio lucis in refracta visione, ut et in reflexa; sic diversitas situs, propter quam lineas refractionum removeri accidit ab axibus visualibus, et a concursu puncti colligentis radios refractos: quae praecipue est in causa nostrae hallucinationis et apparentiae quatuor horum Iovis famulorum. Particulares autem hallucinationes refractioni accidunt propter plurima corpora diaphana, diversa a diaphano aëris, per quae rem aliquam intuemur; etenim in unaquaque superficie corporis diaphani radii visuales refranguntur: hinc propter multiplicem refractionem et multiplex hallucinatio contingit. Insuper in reflexione duo anguli tantum concurrunt duarum linearum incidentiae et reflexionis; in refractione tres anguli nobis exhibentur, angulus incidentiae, angulus refractus, et angulus refractionis: imago in reflexione habet certum locum, nempe in speculo; forma rei visae per refractionem nullum locum observat, etenim semper reperitur in incidentia vel concursu catheti et lineae refractionis extensae: unde pro diversitate uniuscuiusvis horum angulorum situs imaginis variatur. Sic patet, quomodo hallucinatio contingat visioni directae vel simplici, maior vero reflexae, et omnium maxima refractae; et ex quibus causis generetur in unaquaque visionum specie. Superest nunc, omnes errores et hallucinationes cadere in visionem, quae per perspicillum Siderei Nuncii fit, declarandum. Huius rei facilis probatio, cum huic visioni omnes qualitates desint, quae ad optimam et 40 perfectam visionem conficiendam necessariae sunt; quod cum probavero, hunc