Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/247

Haec pagina emendata est
246
διανοια

quod in hac hallucinatione existit obiectum proprium, ut in superiori, in quo praecipua contingat deceptio visus. Tandem hallucinatur oculus per syllogismum, vel ratiocinationem, propter accidentium perficientium visum inconcinnam et incongruam dispositionem, quae ab Alhazeno in quinquaginta praecipua membra reducuntur cap. 7 lib. 3, et Vitellone sparsim lib. 4. Haec de simplici visione, vel directa prima visionis specie, deque eiusdem hallucinationibus. Hinc merito concludendum, si visui deceptio accidit tot superius enarratis modis in simplici et directa visione, tot et pluribus modis errorem contingere in visione reflexa; quia reflexio, secunda visionis species, a politis corporibus lucidisque generatur, in quibus radius visualis reflectitur et oculis exhibet imaginem rei oppositae: quapropter in reflexa visionis simplicis includitur proprietas, quatenus radius visualis ab oculis per medium diaphanum aërem, in quo refractio contingere non potest, emittitur in corpus politum et lucidum, deinde quando reflexio in crassitie corporis lucidi oculis imaginem rei oppositae repraesentat: visio haec reflexa, in hoc casu, proprietatem addit peculiarem; sic et alias hallucinationum proprias debet addere differentias, praeter eas, quae in directa visione superius allatae sunt. Fallaciae hae sunt speciales. Reflexio generaliter alterat lucem et colorem, et omnino totam rei visibilis speciem mutat, in visu reflexo, ut in directo; forma sub sensum cadere non potest, quia triplicatum est in visu reflexo speciale impedimentum: primum, in reflexione sola imago visui conspicua redditur rei oppositae in contrario situ opposita, quae ex ipso facto non opponitur; secundum, quod lux et corporis visi color una commiscentur cum speculi colore aut politi et lucidi corporis; sic non rei visae colorem vel lucem veram, at tantum mixturam, oculus agnoscit; exurgit denique tertium, quod visus reflexus debilitat et lucem et colorem, cum pro re visa solum imaginem exhibeat, unde in reflexione veritas lucis coloris et rei latet, quae tria in visionem directam non incidunt. Amplius ex superioribus octo qualitatibus ad visionem directam necessariis, supra enarratis, ex quarum uniuscuiusvis ἀσυμμετρίαςin visione directa accidit fallacia visus. Reflexa potissimum in his quatuor deficit et hallucinatur: propter lucis debilitatem, propter diversitatem situs (propter quam corpus visum vel lineas reflexionum removeri ab axibus visualibus accidit), vel propter remotionem puncti rei visae, cuius forma reflectitur a superficie ipsius speculi, vel etiam propter elongationem ipsius centri visus, ad quod remota sit reflexio a superficie ipsius speculi. Hae reflexionum fallaciae ab Alhazeno sigillatim explicantur in toto lib. 6 Opticorum, et passim a Vitellone tractantur quinto, sexto, septimo, octavo et nono libro. Hanc denique sequitur ultima visionis species, quae refracta est, et contingit quoties per medium diaphanum, vel per plura, aliquid spectamus, densiora aëre, superiorum omnium visionum magis composita: etenim in se includit et directae omnes et reflexae quodammodo proprietates: de qua in praesens est sermo, et cuius tractatio ad institutum nostrum pertinet, cum in hac tota quaestio ver-